[1.1] Cum esset Caesar in citeriōre Galliā, ita utī suprā dēmōnstrāvimus, crēbrī ad eum rūmōrēs adferēbantur litterīsque item Labiēnī certior §fīēbat omnēs Belgās, quam tertiam esse Galliae partem dīxerāmus, contra populum Rōmānum coniūrāre obsidēsque inter dare. [1.2] Coniūrandī hās esse causās: §prīmum quod §verērentur , omnī pācātā Galliā, ad eōs exercitus noster addūcerētur; § [1.3] deinde quod ab nōnnūllīs Gallīs §sollicitārentur, partim quī, ut Germānōs diūtius in Galliā versārī §nōluerant, ita populī Rōmānī exercitum hiemāre atque inveterāscere in Galliā molestē ferēbant, partim quī mōbilitāte et levitāte animī novīs imperiīs studēbant; §§ [1.4] ab nōnnūllīs etiam quod in Galliā ā potentiōribus atque iīs quī ad condūcendōs hominēs facultātēs habēbant vulgō rēgna occupābantur; §quī minus facile eam rem imperiō nostrō cōnsequī poterant.
[2.1] Hīs nūntiīs litterīsque commōtus Caesar duās legiōnēs in citeriōre Galliā novās cōnscrīpsit et initā aestāte in ulteriōrem Galliam quī dēdūceret Quintum Pedium lēgātum §mīsit. [2.2] Ipse, cum prīmum pābulī cōpia esse inciperet, ad exercitum §vēnit. [2.3] §Dat negōtium Sēnōnibus reliquīsque Gallīs quī fīnitimī Belgīs erant utī ea quae apud eōs gerantur §cognōscant que hīs rēbus certiōrem §faciant. [2.4] cōnstanter omnēs nūntiāvērunt manūs cōgī, exercitum in ūnum locum condūcī. §Tum vērō dubitandum nōn §exīstimāvit quīn ad eōs §proficīscerētur. frūmentāriā prōvīsā castra §movet diēbusque circiter XV [quīndecim] ad fīnēs Belgārūm §pervenit.
[3.1] cum imprōvīsō celeriusque omnium opīniōne §vēnisset, Rēmī, quī proximī Galliae ex Belgīs sunt, ad eum lēgātōs Iccium et Andebrogium, prīmōs cīvitātis, mīsērunt, [3.2] quī dīcerent suaque omnia in fīdem atque potestātem populī Rōmānī §permittere, neque cum reliquīs Belgīs cōnsēnsisse neque contra populum Rōmānum coniūrāsse, [3.3] parātōsque esse et obsidēs dare et imperāta facere et oppidīs recipere et frūmentō cēterīsque rēbus iuvāre; [3.4] reliquōs omnēs Belgās in armīs esse, Germānōsque quī cis Rhēnum incolant sēsē cum hīs coniūnxisse, [3.5] tantumque esse eōrum omnium furōrem ut Suessiōnēs quidem, frātrēs cōnsanguineōsque suōs, quī eōdem iūre et īsdem lēgibus ūtantur, ūnum imperium ūnumque magistrātum cum ipsīs habeant, dēterrēre §potuerint quīn cum iīs §cōnsentīrent. §§
[4.1] Cum ab iīs §quaereret quae cīvitātēs quantaeque in armīs essent et quid in bellō §possent, sīc §reperiēbat: plērōsque Belgōs esse ortōs ā Germānīs Rhēnumque antīquitus trāductōs propter locī fertilitātem ibi cōnsēdisse Gallōsque quī ea loca incolerent expulisse, sōlōsque esse quī, [4.2] patrum nostrōrum memoriā omnī Galliā vexātā, Teutonōs Cimbrōsque intrā suōs fīnēs ingredī prohibuerint; § [4.3] quā ex fierī utī eārum rērum memoriā magnam sibi auctōritātem magnōsque spīritūs in mīlitārī §sūmerent. § [4.4] numerō eōrum omnia habēre explōrāta Rēmī dīcēbant, proptereā quod propinquitātibus adfīnitātibusque coniūnctī quantam quisque multitūdinem in commūnī Belgārum conciliō ad id bellum pollicitus sit §cognōverint. [4.5] Plūrimum inter eōs Bellovacōs et virtūte et auctōritāte et hominum numerō valēre: §hōs posse cōnficere armāta mīlia centum, pollicitōs ex numerō ēlēcta mīlia LX [sexāgintā] tōtīusque bellī imperium sibi postulāre. § [4.6] Suessiōnēs suōs esse fīnitimōs; §fīnēs lātissimōs ferācissimōsque agrōs §possidēre. § [4.7] Apud eōs fuisse rēgem nostrā etiam memoriā Dīviciācum, tōtīus Galliae potentissimum, quī cum magnae partis hārum regiōnum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit; §§nunc esse rēgem Galbam: ad hunc propter iūstitiam prūdentiamque summam tōtīus bellī omnium voluntāte dēferrī; §§oppida §habēre numerō XII [duodecim], §pollicērī mīlia armāta L [quīnquāgintā]; §§totidem Nerviōs, [4.8] quī maximē ferī inter ipsōs habeantur longissimēque absint; §§ [4.9] XV [quīndecim] mīlia Atrebatēs, Ambiānōs X [decem] mīlia, Morinōs XXV [vīgintī quinque] mīlia, Menapiōs VII mīlia, Calētōs X [decem] mīlia, Veliocassēs et Viromanduōs totidem, Atuātucōs XVIIII [undeviginti] mīlia; §§§§§§§§§ [4.10] Condrūsōs, Eburōnēs, Caerōsōs, Paemānōs, quī ūnō nōmine Germānī appellantur, arbitrārī ad XL [quādrāginta] mīlia. §§§
[5.1] Caesar Rēmōs cohortātus līberāliterque ōrātiōne prōsecūtus omnem senātum ad convenīre prīncipumque līberōs obsidēs ad addūcī iussit. Quae omnia ab hīs dīligenter ad diem facta sunt. [5.2] Ipse Dīviciācum Haeduum magnopere cohortātus docet quantopere reī pūblicae commūnisque salūtis intersit manūs hostium distinērī, cum tantā multitūdine ūnō tempore cōnflīgendum sit. [5.3] Id fierī posse, suās cōpiās Haeduī in fīnēs Bellovacōrum intrōdūxerint et eōrum agrōs populārī §coeperint. § [5.4] Hīs datīs mandātīs eum ā §dīmittit. Postquam omnēs Belgārum cōpiās in ūnum locum coāctās ad venīre §vīdit neque iam longē abesse ab iīs quōs §mīserat explōrātōribus et ab Rēmīs §cognōvit, flūmen Axonam, quod est in extrēmīs Rēmōrum fīnibus, exercitum trādūcere §mātūrāvit atque ibi castra §posuit. [5.5] Quae rēs et latus ūnum castrōrum rīpīs flūminis mūniēbat et post eum quae erant tūta ab hostibus §reddēbat et commeātūs ab Rēmīs reliquīsque cīvitātibus ut sine perīculō ad eum portārī possent §efficiēbat. [5.6] In flūmine pōns erat. Ibi praesidium §pōnit et in alterā parte flūminis Quintum Titūrium Sabīnum lēgātum cum sex cohortibus §relinquit; castra in altitūdinem pedum XII [duodecim] vāllō fossāque duodēvīgintī pedum mūnīrī §iubet.
[6.1] Ab hīs castrīs oppidum Rēmōrum nōmine Bibrax aberat mīlia passuum VIII [octō]. Id ex itinere magnō impetū Belgae oppugnāre coepērunt. Aegrē diē sustentātum est. [6.2] Gallōrum eadem atque Belgārum oppugnātiō est haec: ubi circumiectā multitūdine hominum tōtīs moenibus undique in mūrum lapidēs iacī §coeptī sunt mūrusque dēfēnsōribus nūdātus est, testūdine factā portās §succēdunt mūrumque §subruunt. Quod tum facile fīēbat. [6.3] Nam cum tanta multitūdō lapidēs ac tēla §coicerent, in mūrō cōnsistendī potestās erat nūllī. [6.4] Cum fīnem oppugnandī nox fēcisset, Iccius Rēmus, summā nōbilitāte et grātiā inter suōs, quī tum oppidō praeerat, ūnus ex iīs quī lēgātī pāce ad Caesarem vēnerant, nūntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi submittātur, sēsē diūtius sustinēre nōn posse. §
[7.1] mediā nocte Caesar īsdem ducibus ūsus quī nūntiī ab Icciō vēnerant, Numidās et Crētās sagittāriōs et funditōrēs Baleārēs subsidiō oppidānīs mittit; [7.2] quōrum adventū et Rēmīs cum spē dēfēnsiōnis studium prōpugnandī accessit et hostibus eādem causā spēs potiundī oppidī discessit. [7.3] Itaque paulisper apud oppidum morātī agrōsque Rēmōrum dēpopulātī, omnibus vīcīs aedificiīsque quō adīre §potuerant incēnsīs, ad castra Caesaris omnibus cōpiīs §contendērunt et ā mīlibus passuum minus duōbus castra §posuērunt; [7.4] quae castra, ut fūmō atque ignibus significābātur, amplius mīlibus passuum VIII [octō] in lātitūdinem patēbant.
[8.1] Caesar prīmō et propter multitūdinem hostium et propter eximiam opīniōnem virtūtis proeliō supersedēre statuit; [8.2] cotīdiē tamen equestribus proeliīs quid hostis virtūte posset et quid nostrī audērent §perīclitābātur. [8.3] Ubi nostrōs nōn esse īnferiōrēs §intellēxit, locō prō castrīs ad aciem īnstruendam nātūrā oportūnō atque idōneō, quod is collis ubi castra posita erant paululum ex plānitiē ēditus tantum adversus in lātitūdinem patēbat quantum locī aciēs īnstrūcta occupāre poterat, atque ex utrāque parte lateris dēiectūs §habēbat et in fronte lēniter fastīgātus paulātim ad plānitiem §redībat, ab utrōque latere ēius collis trānsversam fossam §obdūxit circiter passuum CCCC [quādringentorum] [8.4] et ad extrēmās fossās castella §cōnstituit ibique tormenta §conlocāvit, , cum aciem §īnstrūxisset, hostēs, quod tantum multitūdine §poterant, ab lateribus pugnantēs suōs circumvenīre possent. § [8.5] Hōc factō, duābus legiōnibus quās proximē §cōnscrīpserat in castrīs relictīs ut, quō opus esset, subsidiō dūcī §possent, reliquās VI [sex] legiōnēs prō castrīs in aciē §cōnstituit. Hostēs item suās cōpiās ex castrīs ēductās īnstrūxērunt.
[9.1] Palūs erat nōn magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc nostrī trānsīrent hostēs expectābant; nostrī autem, ab illīs initium trānseundī fieret, ut impedītōs §adgrederentur §parātī in armīs erant. [9.2] Interim proeliō equestrī inter duās aciēs contendēbātur. Ubi neutrī trānseundī initium faciunt, secundiōre equitum proeliō nostrīs Caesar suōs in castra redūxit. § [9.3] Hostēs prōtinus ex locō ad flūmen Axonam contendērunt, quod esse post nostra castra dēmōnstrātum est. [9.4] Ibi vadīs repertīs partem suārum cōpiārum trādūcere §cōnātī sunt cōnsiliō ut, §possent, castellum, cui praeerat Quintus Titūrius lēgātus, §expugnārent pontemque §interscinderent, [9.5] minus §potuissent, agrōs Rēmōrum §populārentur, quī magnō nōbīs ūsuī ad bellum gerendum erant, commeātūque nostrōs §prohibērent. §
[10.1] Caesar certior factus ab Titūriō omnem equitātum et levis armātūrae Numidās, funditōrēs sagittāriōsque pontem trādūcit atque ad eōs §contendit. Ācriter in locō pugnātum est. [10.2] Hostēs impedītōs nostrī in flūmine adgressī magnum eōrum numerum occīdērunt; [10.3] per eōrum corpora reliquōs audācissimē trānsīre cōnantēs multitūdine tēlōrum §reppulērunt prīmōsque, quī trānsierant, equitātū circumventōs §interfēcērunt. [10.4] Hostēs, ubi et expugnandō oppidō et flūmine trānseundō spem fefellisse intellēxērunt neque nostrōs in locum iniquiōrem progredī pugnandī causā §vīdērunt atque ipsōs rēs frūmentāria dēficere coepit, cōnciliō cōnvocātō §constituērunt optimum esse domum suam quemque revertī, et quōrum in fīnēs prīmum Rōmānī exercitum intrōdūxissent, ad eōs dēfendendōs undique §convenīrent, ut potius in suīs quam in aliēnīs fīnibus §dēcertārent et domesticīs cōpiīs reī frūmentāriae §ūterentur. § [10.5] Ad eam sententiam cum reliquīs causīs haec quoque ratiō eōs dēdūxit, quod Dīviciācum atque Haeduōs fīnibus Bellovacōrum adpropinquāre §cognōverant. Hīs persuādērī ut diūtius §morārentur neque suīs auxilium §ferrent nōn poterat.
[11.1] cōnstitūtā, secundā vigiliā magnō cum strepitū ac tumultū castrīs ēgressī nūllō certō ōrdine neque imperiō, cum sibi quisque prīmum itineris locum peteret et domum pervenīre §properāret, §fēcērunt ut consimilis fugae profectiō vidērētur. [11.2] Hāc statim Caesar per speculātōrēs cognitā īnsidiās veritus, quod quā causā §discēderent nōndum §perspexerat, exercitum equitātumque castrīs continuit. [11.3] Prīmā lūce, cōnfirmātā ab explōrātōribus, omnem equitātum, quī novissimum agmen morārētur, §praemīsit. Hīs Quintum Pedium et Lucium Aurunculēium Cottam lēgātōs §praefēcit; Titum Labiēnum lēgātum cum legiōnibus tribus subsequī §iussit. [11.4] novissimōs adortī et multa mīlia passuum prōsecūtī magnam multitūdinem eōrum fugientium concīdērunt, cum ab extrēmō agmine, ad quōs ventum erat, §cōnsisterent fortiterque impetum nostrōrum mīlitum §sustinērent, [11.5] priōrēs, quod abesse ā perīculō §vidērentur neque ūllā necessitāte neque imperiō §continerentur, exaudītō clāmōre perturbātīs ōrdinibus omnēs in fugā sibi praesidium pōnerent. [11.6] Ita sine ūllō perīculō tantam eōrum multitūdinem nostrī interfēcērunt quantum fuit diēī spatium; sub occāsum sōlis sequī §dēstitērunt que in castra, ut erat imperātum, §recēpērunt.
[12.1] Postrīdiē ēius diēī Caesar, priusquam hostēs ex terrōre ac fugā reciperent, in fīnēs Suessiōnum, quī proximī Rēmīs erant, exercitum dūxit et magnō itinere ad oppidum Noviodūnum §contendit. [12.2] Id ex itinere oppugnāre cōnātus, quod vacuum ab dēfēnsōribus esse §audiēbat, propter lātitūdinem fossae mūrīque altitūdinem paucīs dēfendentibus expugnāre nōn §potuit. [12.3] Castrīs mūnītīs vīneās agere quaeque ad oppugnandum ūsuī erant comparāre §coepit. [12.4] Interim omnis ex fugā Suessiōnum multitūdō in oppidum proximā nocte convēnit. [12.5] Celeriter vīneīs ad oppidum āctīs, aggere iactō turribusque cōnstitūtīs, magnitūdine operum, quae neque vīderant ante Gallī neque §audīerant, et celeritāte Rōmānōrum permōti lēgātos ad Caesarem dēditiōne §mittunt et petentibus Rēmīs ut §cōnservārentur §impetrant.
[13.1] Caesar, obsidibus acceptīs prīmīs cīvitātis atque ipsīus Galbae rēgis duōbus fīliīs armīsque omnibus ex oppidō trāditīs, in dēditiōnem Suessiōnēs accipit exercitumque in Bellovacōs §dūcit. [13.2] Quī cum suaque omnia in oppidum Bratuspantium contulissent atque ab oppidō Caesar cum exercitū circiter mīlia passuum V [quinque] abesset, omnēs māiōrēs nātū ex oppidō ēgressī manūs ad Caesarem tendere et vōce significāre coepērunt sēsē in ēius fidem ac potestātem venīre neque contra populum Rōmānum armīs contendere. [13.3] Item, cum ad oppidum §accessisset castraque ibi §pōneret, puerī mulierēsque ex mūrō passīs manibus suō mōre pācem ab Rōmānīs petiērunt.
[14.1] Prō hīs Dīviciācus (nam post discessum Belgārum dīmissīs Haeduōrum cōpiīs ad eum §reverterat) facit verba: [14.2] Bellovacōs omnī tempore in fide atque amīcitiā cīvitātis Haeduae fuisse; § [14.3] impulsōs ab suīs prīncipibus, quī dīcerent Haeduōs ā Caesare in servitūtem redāctōs. Omnēs indignitātēs contumēliāsque §perferre, et ab Haeduīs §dēfēcisse et populō Rōmānō bellum §intulisse. § [14.4] Quī ēius cōnsiliī prīncipēs fuissent, quod §intellegerent quantam calamitātem cīvitātī §intulissent, in Britanniam profūgisse. § [14.5] Petere nōn sōlum Bellovacōs, sed etiam prō hīs Haeduōs, ut suā clēmentiā ac mānsuētūdine in eōs §ūtātur. § [14.6] Quod §fēcerit, Haeduōrum auctōritātem apud omnēs Belgās §amplificātūrum, quōrum auxiliīs atque opibus, qua bella inciderint, sustentāre §cōnsuērint. §
[15.1] Caesar honōris Dīviciācī atque Haeduōrum causā sēsē eōs in fidem receptūrum et cōnservātūrum dīxit, et quod erat cīvitās magnā inter Belgās auctōritāte atque hominum multitūdine §praestābat, DC [sescentōs] obsidēs §poposcit. [15.2] Hīs trāditis omnibusque armīs ex oppidō conlātīs, ab locō in fīnēs Ambiānōrum §pervēnit; quī suaque omnia sine morā dēdidērunt. [15.3] Eōrum fīnēs Nerviī attingēbant. Quōrum nātūrā mōribusque Caesar cum quaereret, sīc §reperiēbat: [15.4] nūllum esse aditum ad eōs mercātōribus; §nihil §patī vīnī reliquārumque rērum ad luxuriam pertinentium īnferrī, quod hīs rēbus relanguēscere animōs eōrum et remittī virtūtem §exīstimārent; §§ [15.5] esse hominēs ferōs magnaeque virtūtis; §§increpitāre atque §incūsāre reliquōs Belgās, quī populō Rōmānō dēdidissent patriamque virtūtem §prōiēcissent; §§ [15.6] cōnfirmāre sēsē neque lēgātōs missūrōs neque ullam condiciōnem pācis acceptūrōs. §
[16.1] Cum per eōrum fīnēs trīduum iter §fēcisset, §inveniēbat ex captīvīs Sabim flūmen ā castrīs suīs nōn amplius mīlibus passuum X [decem] abesse; [16.2] trāns id flūmen omnēs Nerviōs cōnsēdisse adventumque ibi Rōmānōrum expectāre ūnā cum Atrebatibus et Viromanduīs, fīnitimīs suīs (§ [16.3] nam hīs utrīsque §persuāserant utī eandem bellī fortūnam §experīrentur); [16.4] expectārī etiam ab iīs Atuātucōrum cōpiās atque §esse in itinere; § [16.5] mulierēs quīque per aetātem ad pugnam inūtilēs vidērentur in eum locum §coniēcisse quō propter palūdēs exercituī aditum nōn esset. §
[17.1] Hīs rēbus cognitīs, explōrātōrēs centuriōnēsque §praemittit quī locum castrīs idōneum dēligant. [17.2] Cum ex dēditīciīs Belgīs reliquīsque Gallīs complūrēs Caesarem secūtī ūnā iter §facerent, quīdam ex hīs, ut posteā ex captīvīs cognitum est, eōrum diērum cōnsuētūdine itineris nostrī exercitūs perspectā, nocte ad Nerviōs pervēnērunt atque hīs §dēmōnstrārunt inter singulās legiōnēs impedīmentōrum magnum numerum intercēdere, neque esse quicquam negōtiī, cum prīma legiō in castra vēnisset reliquiaeque legiōnēs magnum spatium abessent, hanc sub sarcinīs adorīrī; [17.3] quā pulsā impedīmentīsque dīreptīs, futūrum ut reliquae contrā cōnsistere nōn audērent. § [17.4] Adiuvābat etiam eōrum cōnsilium quī rem dēferēbant quod Nerviī antīquitus cum equitātū nihil §possent (neque enim ad hōc tempus reī §student, sed quicquid §possunt, pedestribus §valent cōpiīs), quō facilius fīnitimōrum equitātum, praedandī causā ad eōs §vēnissent, §impedīrent, tenerīs arboribus incīsīs atque īnflexīs crēbrīsque in lātitūdinem rāmīs ēnātīs et rubīs sentibusque interiectīs §effēcerant ut īnstar mūrī hae saepēs mūnīmentum praebērent, quō nōn modo nōn intrārī sed perspicī quidem posset. [17.5] Hīs rēbus cum iter agminis nostrī impedīrētur, nōn omittendum sibi cōnsilium Nerviī exīstimāvērunt.
[18.1] Locī nātūra erat haec, quem locum nostrī castrīs dēlēgerant. Collis ab summō aequāliter dēclīvis ad flūmen Sabim, quod suprā nōmināvimus, vergēbat. [18.2] Ab flūmine parī acclīvitāte collis nāscēbātur adversus huīc et contrārius, passūs circiter CC [ducentōs] īnfimus apertus, ab superiōre parte silvestris, ut nōn facile intrōrsus perspicī posset. [18.3] Intrā eās silvās hostēs in occultō sēsē continēbant; in apertō locō secundum flūmen paucae statiōnēs equitum vidēbantur. Flūminis erat altitūdō pedum circiter trium.
[19.1] Caesar equitātū praemissō subsequēbātur omnibus cōpiīs; sed ratiō ōrdōque agminis aliter habēbat ac Belgae ad Nerviōs dētulerant. [19.2] Nam quod hostibus §adpropinquābat, cōnsuētūdine suā Caesar VI [sex] legiōnēs expedītās dūcēbat; [19.3] post eās tōtīus exercitūs impedīmenta §conlocārat; inde duae legiōnēs quae proximē cōnscrīptae erant tōtum agmen claudēbant praesidiōque impedīmentīs erant. [19.4] Equitēs nostrī cum funditōribus sagittāriīsque flūmen trānsgressī cum hostium equitātū proelium commīsērunt. [19.5] Cum illī identidem in silvīs ad suōs reciperent ac rūrsus ex silvā in nostrōs impetum §facerent, neque nostrī longius quam quem ad fīnem porrēcta loca aperta pertinēbant cēdentēs īnsequī audērent, interim legiōnēs VI [sex] quae prīmae vēnerant, opere dīmēnsō, castra munīre coepērunt. [19.6] Ubi prīma impedīmenta nostrī exercitūs ab iīs quī in silvīs abditī latēbant vīsa sunt, quod tempus inter eōs committendī proeliī convēnerat, ut intrā silvās aciem ōrdinēsque §cōnstituerant atque ipsī sēsē cōnfirmāverant, subitō omnibus cōpiīs §prōvolāvērunt impetumque in nostrōs equitēs §fēcērunt. [19.7] Hīs facile pulsīs ac prōturbātīs, incrēdibilī celeritāte ad flūmen §dēcucurrērunt, ut paene ūnō tempore et ad silvās et in flūmine hostēs vidērentur. [19.8] Eādem autem celeritāte adversō colle ad nostra castra atque eōs quī in opere occupātī erant §contendērunt.
[20.1] Caesarī omnia ūnō tempore erant agenda: vēxillum prōpōnendum, quod erat īnsigne, cum ad arma concurrī oportēret; §signum tubā dandum; §ab opere revocandī mīlitēs; §quī paulō longius aggeris petendī causā prōcesserant arcessendī; §aciēs īnstruenda; §mīlitēs cohortandī; §signum dandum. §Quārum rērum magnam partem temporis brevitās et incursus hostium impediēbat. [20.2] Hīs difficultātibus duae rēs erant subsidiō, scientia atque ūsus mīlitum, quod superiōribus proeliīs exercitātī quid fierī oportēret nōn minus commodē ipsī sibi praescrībere quam ab aliīs docērī poterant, et quod ab opere singulīsque legiōnibus singulōs lēgātōs Caesar discēdere nisi mūnītīs castrīs vetuerat. [20.3] propter propinquitātem et celeritātem hostium nihil iam Caesaris imperium expectābant, sed per quae vidēbantur administrābant.
[21.1] Caesar, necessāriīs rēbus imperātīs, ad cohortandōs mīlitēs, quam in partem fors obtulit, dēcucurrit et ad legiōnem decimam dēvēnit. [21.2] Mīlitēs nōn longiōre ōrātiōne cohortātus quam utī suae prīstinae virtūtis memoriam retinērent neu perturbārentur animō hostiumque impetum fortiter sustinērent, [21.3] quod nōn longius hostēs aberant quam quō tēlum adigī posset, proeliī committendī signum dedit. [21.4] atque in alteram partem item cohortandī causā profectus pugnantibus occurrit. [21.5] Temporis tanta fuit exiguitās hostiumque tam parātus ad dīmicandum animus ut nōn modo ad īnsignia accommodanda sed etiam ad galeās induendās scūtīsque tegimenta dētrahenda tempus dēfuerit. § [21.6] Quam quisque ab opere in partem cāsū dēvēnit quaeque prīma signa cōnspexit, ad haec cōnstitit, in quaerendīs suīs pugnandī tempus dīmitteret.
[22.1] Īnstrūctō exercitū magis ut locī nātūra et necessitās temporis quam ut reī mīlitāris ratiō atque ōrdō postulābat, cum dīversae legiōnēs aliae aliā in parte hostibus resisterent saepibusque dēnsissimīs, ut ante dēmōnstrāvimus, interiectīs prōspectus impedīrētur, neque certa subsidia conlocārī neque quid in quāque parte opus esset providērī neque ab ūnō omnia imperia administrārī poterant. §§§ [22.2] Itaque in tantā rērum inīquitāte fortūnae quoque ēventūs variī sequēbantur.
[23.1] Legiōnis VIIII [nōnae] et X [decimae] mīlitēs, ut in sinistrā parte aciēī cōnstiterant, pilīs ēmissīs cursū ac lassitūdine exanimātōs vulneribusque cōnfectōs Atrebatēs (nam hīs ea pars obvēnerat) celeriter ex locō superiōre in flūmen compulērunt et trānsīre cōnantēs īnsecūtī gladiīs magnam partem eōrum impedītam interfēcērunt. [23.2] Ipsī trānsīre flūmen nōn dubitāvērunt et in locum inīquum prōgressī rūrsus resistentēs hostēs redintegrātō proeliō in fugam coniēcērunt. [23.3] Item aliā in parte dīversae duae legiōnēs, XI [undecima] et VIII [octava], prōflīgātīs Viromanduīs, quibuscum erant congressae, ex locō superiōre in ipsīs flūminis rīpīs proeliābantur. [23.4] At tōtīs ferē castrīs ā fronte et ā sinistrā parte nūdātīs, cum in dextrō cornū legiō XII [duodecima] et nōn magnō ab intervāllō VII [septima] cōnstitisset, omnēs Nerviī cōnfertissimō agmine duce Boduognātō, quī summam imperiī tenēbat, ad eum locum contendērunt; §§quōrum pars ab apertō latere legiōnēs circumvenīre, pars summum castrōrum locum petere coepit. §§
[24.1] Eōdem tempore equitēs nostrī levisque armātūrae peditēs, quī cum iīs ūnā fuerant, quōs prīmō hostium impetū pulsōs dīxeram, cum in castra reciperent, adversīs hostibus occurrēbant ac rūrsus aliam in partem fugam petēbant; [24.2] et cālōnēs, quī ab decumānā portā ac summō iugō collis nostrōs victōrēs flūmen trānsīre cōnspexerant, praedandī causā ēgressī, cum respexissent et hostēs in nostrīs castrīs versārī vīdissent, praecipitēs fugae sēsē mandābant. [24.3] Simul eōrum quī cum impedīmentīs veniēbant clāmor fremitusque oriēbātur, aliīque aliam in partem perterritī ferēbantur. [24.4] Quibus omnibus rēbus permōtī equitēs Trēverī, quōrum inter Gallōs virtūtis opīniō est singulāris, quī auxiliī causā ā cīvitāte missī ad Caesarem vēnerant, cum multitūdine hostium castra complērī, legiōnēs premī et paene circumventās tenērī, cālōnēs, equitēs, funditōrēs, Numidās dīversōs dissipātōsque in omnēs partēs fugere vīdissent, dēspērātīs nostrīs rēbus domum contendērunt: §§ [24.5] Rōmānōs pulsōs superātōsque, castrīs impedīmentīsque eōrum hostēs potītōs cīvitātī renūntiāvērunt. §
[25.1] Caesar ab X [decimae] legiōnis cohortātiōne ad dextrum cornū profectus, ubi suōs urgērī signīsque in ūnum locum conlātīs XII [duodecimae] legiōnis cōnfertōs mīlitēs sibi ipsōs ad pugnam esse impedīmentō vīdit, quārtae cohortīs omnibus centuriōnibus occīsīs signiferōque interfectō, signō āmissō, reliquārum cohortium omnibus ferē centuriōnibus aut vulnerātīs aut occīsīs, in hīs prīmipīlō Publiō Sextiō Baculō, fortissimō virō, multīs gravibusque vulneribus cōnfectō, ut iam sustinēre nōn posset, reliquōs esse tardiōrēs et nōn nūllōs ab novissimīs dēsertō locō proeliō excēdere ac tēla vītāre, hostēs neque ā fronte ex inferiōre locō subeuntes intermittere et ab utrōque latere īnstāre et rem esse in angustō vīdit, neque ullum esse subsidium quod submittī posset, [25.2] scūtō ab novissimīs mīlitī dētractō, quod ipse sine scūtō vēnerat, in prīmam aciem prōcessit centuriōnibusque nōminātim appellātīs reliquōs cohortātus mīlitēs signa īnferre et manipulōs laxāre iussit, quō facilius gladiīs ūtī possent. [25.3] Cūius adventū spē inlātā mīlitibus ac redintegrātō animō, cum prō quisque in cōnspectū imperātōris etiam in extrēmīs suīs rēbus operam nāvāre cuperet, paulum hostium impetus tardātus est.
[26.1] Caesar, cum VII [septimam] legiōnem, quae iuxtā cōnstiterat, item urgērī ab hoste vīdisset, tribūnōs mīlitum monuit ut paulātim sēsē legiōnēs coniungerent et conversa signa in hostēs īnferrent. [26.2] Quō factō cum aliīs aliī subsidium ferrent neque timērent āversī ab hoste circumvenīrentur, audācius resistere ac fortius pugnāre coepērunt. [26.3] Interim mīlitēs legiōnum duārum quae in novissimō agmine praesidiō impedīmentīs fuerant, proeliō nūntiātō, cursū incitātō in summō colle ab hostibus cōnspiciēbantur, [26.4] et Titus Labiēnus castrīs hostium potītus et ex locō superiōre quae rēs in nostrīs castrīs gererentur cōnspicātus X [decimam] legiōnem subsidiō nostrīs mīsit. [26.5] Quī cum ex equitum et cālōnum fugā quō in locō rēs esset quantōque in perīculō et castra et legiōnēs et imperātor versārētur cognōvissent, nihil ad celeritātem sibi reliquī fēcērunt.
[27.1] Hōrum adventū tanta rērum commūtātiō est facta ut nostrī, etiam quī vulneribus cōnfectī prōcubuissent, scūtīs innīxī proelium redintegrārent, cālōnēs perterritōs hostēs cōnspicātī etiam inermēs armātīs occurrerent, [27.2] equitēs vērō, ut turpitūdinem fugae virtūte dēlērent, omnibus in locīs pugnae legiōnāriīs mīlitibus praeferrent. § [27.3] At hostēs, etiam in extrēmā spē salūtis, tantam virtūtem praestitērunt ut, cum prīmī eōrum cecidissent, proximī iacentibus īnsisterent atque ex eōrum corporibus pugnārent, [27.4] hīs dēiectīs et coacervātīs cadāveribus quī superessent ut ex tumulō tēla in nostrōs conicerent et pīla intercepta remitterent: [27.5] ut nōn nēquīquam tantae virtūtis hominēs iūdicārī dēbēret ausōs esse trānsīre lātissimum flūmen, ascendere altissimās rīpās, subīre inīquissimum locum; §quae facilia ex difficillimīs animī magnitūdō redēgerat.
[28.1] Hōc proeliō factō et prope ad interneciōnem gente ac nōmine Nerviōrum redāctō, māiōrēs nātū, quōs ūnā cum puerīs mulieribusque in aestuāria ac palūdēs coniectōs dīxerāmus, hāc pugnā nūntiātā, cum victōribus nihil impedītum, victīs nihil tūtum arbitrārentur, [28.2] omnium quī supererant cōnsēnsū lēgātōs ad Caesarem mīsērunt que dēdidērunt; §§§et in commemorandā cīvitātis calamitāte ex DC [sescentīs] ad trēs senātōrēs, ex hominum mīlibus LX [sexāgintā] vix ad D [quīngentōs], quī arma ferre possent, sēsē redāctōs esse dīxērunt. §§ [28.3] Quōs Caesar, ut in miserōs ac supplicēs ūsus misericordiā vidērētur, dīligentissimē cōnservāvit suīsque fīnibus atque oppidīs ūtī iussit et fīnitimīs imperāvit ut ab iniūriā et maleficiō suōsque prohibērent.
[29.1] Atuātucī, quibus suprā dīximus, cum omnibus cōpiīs auxiliō Nerviīs venīrent, hāc pugnā nūntiātā ex itinere domum revertērunt; [29.2] cūnctīs oppidīs castellīsque dēsertīs sua omnia in ūnum oppidum ēgregiē nātūrā mūnītum contulērunt. [29.3] Quod cum ex omnibus in circuitū partibus altissimās rūpēs dēiectūsque habēret, ūnā ex parte lēniter acclīvis aditus in lātitūdinem nōn amplius pedum CC [ducentōrum] relinquēbātur; quem locum duplicī altissimō mūrō mūnierant; tum magnī ponderis saxa et praeacūtās trabēs in mūrō conlocābant. [29.4] Ipsī erant ex Cimbrīs Teutonīsque prōgnātī, quī, cum iter in prōvinciam nostram atque Ītaliam facerent, iīs impedīmentīs quae cum agere ac portāre nōn poterant citrā flūmen Rhēnum dēpositīs custōdiae ex suīs ac praesidiō VI [sex] mīlia hominum ūnā relīquerant. [29.5] post eōrum obitum multōs annōs ā fīnitimīs exagitātī, cum aliās bellum īnferrent, aliās inlātum dēfenderent, cōnsēnsū eōrum omnium pāce factā hunc sibi domiciliō locum dēlēgerant. §
[30.1] Ac prīmō adventū exercitūs nostrī crēbrās ex oppidō excursiōnēs faciēbant parvulīsque proeliīs cum nostrīs contendēbant; [30.2] posteā vāllō pedum XII [duodecim] in circuitū quīndecim mīlium crēbrīsque castellīs circummūnītī oppidō sēsē continēbant. [30.3] Ubi vīneīs āctīs aggere extructō turrim procul cōnstituī vīdērunt, prīmum inrīdēre ex mūrō atque increpitāre vōcibus, quod tanta māchinātiō ā tantō spatiō īnstituerētur: [30.4] quibusnam manibus aut quibus vīribus praesertim hominēs tantulae statūrae (nam plērumque omnibus Gallīs prae magnitūdine corporum suōrum brevitās nostra contemptuī est) tantī oneris turrim in mūrō sēsē posse conlocāre cōnfīderent? §
[31.1] Ubi vērō movērī et adpropinquāre mūrīs vīdērunt, novā atque inūsitātā speciē commōtī lēgātōs ad Caesarem pāce mīsērunt, quī ad hunc modum locūtī, [31.2] nōn exīstimāre Rōmānōs sine ope dīvīnā bellum gerere, quī tantae altitūdinis māchinātiōnēs tantā celeritāte prōmovēre possent, [31.3] suaque omnia eōrum potestātī permittere dīxērunt. § [31.4] Ūnum petere ac dēprecārī: forte prō suā clēmentiā ac mānsuētūdine, quam ipsī ab aliīs audīrent, statuisset Atuātucōs esse cōnservandōs, armīs dēspoliāret. § [31.5] Sibi omnēs ferē fīnitimōs esse inimīcōs ac suae virtūtī invidēre; ā quibus dēfendere trāditīs armīs nōn possent. § [31.6] Sibi praestāre, in eum cāsum dēdūcerentur, quamvīs fortūnam ā populō Rōmānō patī quam ab hīs per cruciātum interficī inter quōs dominārī cōnsuēssent. §
[32.1] Ad haec Caesar respondit: magis cōnsuētūdine suā quam meritō eōrum cīvitātem cōnservātūrum, priusquam mūrum ariēs attigisset dēdidissent; [32.2] sed dēditiōnis nūllam esse condiciōnem nisi armīs trāditīs. § id quod in Nerviīs fēcisset factūrum fīnitimīsque imperātūrum quam dediticiīs populī Rōmānī iniūriam īnferrent. § [32.3] renūntiātā ad suōs illī quae imperārentur facere dīxērunt. [32.4] Armōrum magnā multitūdine mūrō in fossam, quae erat ante oppidum, iactā, sīc ut prope summam mūrī aggerisque altitūdinem acervī armōrum adaequārent, et tamen circiter parte tertiā, ut posteā perspectum est, cēlātā atque in oppidō retentā, portīs patefactīs diē pāce sunt ūsī.
[33.1] Sub vesperum Caesar portās claudī mīlitēsque ex oppidō exīre iussit, quam noctū oppidānī ā mīlitibus iniūriam acciperent. [33.2] Illī ante initō, ut intellēctum est, cōnsiliō, quod dēditiōne factā nostrōs praesidia dēductūrōs aut dēnique indīligentius servātūrōs crēdiderant, partim cum iīs quae retinuerant et cēlāverant armīs, partim scūtīs ex cortice factīs aut vīminibus intextīs, quae subitō, ut temporis exiguitās postulābat, pellibus indūxerant, tertiā vigiliā, quā minimē arduus ad nostrās mūnītiōnēs accēnsus vidēbātur, omnibus cōpiīs repente ex oppidō ēruptiōnem fēcērunt. § [33.3] Celeriter, ut ante Caesar imperāverat, ignibus significātiōne factā, ex proximīs castellīs concursum est, [33.4] pugnātumque ab hostibus ita ācriter est ut ā virīs fortibus in extrēmā spē salūtis inīquō locō contrā eōs quī ex vāllō turribusque tēla iacerent pugnārī dēbuit, cum in ūnā virtūte omnis spēs cōnsisteret. [33.5] Occīsīs ad hominum mīlibus IIII [quattuor] reliquī in oppidum reiectī sunt. [33.6] Postrīdiē ēius diēī refrāctīs portīs, cum iam dēfenderet nēmō, atque intrōmissīs mīlitibus nostrīs, sectiōnem ēius oppidī ūniversam Caesar vēndidit. [33.7] Ab iīs quī ēmerant capitum numerus ad eum relātus est mīlium LIII [quīnquāgintā trium].
[34.1] Eōdem tempore ā Publiō Crassō, quem cum legiōne ūnā mīserat ad Venetōs, Venellōs, Osismōs, Coriosolītās, Esuvīōs, Aulercōs, Rēdonēs, quae sunt maritimae cīvitātēs Ōceanumque attingunt, certior factus est omnēs eās cīvitātēs in diciōnem potestātemque populī Rōmānī esse redāctās. §
[35.1] Hīs rēbus gestīs omnī Galliā pācātā, tanta hūius bellī ad barbarōs opīniō perlāta est utī ab iīs nātiōnibus quae trāns Rhēnum incolerent lēgātiōnēs ad Caesarem mitterentur, quae obsidēs datūrās, imperāta factūrās pollicērentur. § [35.2] Quās lēgātiōnēs Caesar, quod in Ītaliam Illyricumque properābat, initā proximā aestāte ad revertī iussit. [35.3] Ipse in Carnūtēs, Andēs, Turonōs quaeque cīvitātēs propinquae iīs locīs erant ubi bellum gesserat, legiōnibus in hīberna dēductīs, in Ītaliam profectus est. [35.4] Ob eāsque rēs ex litterīs Caesaris diērum XV [quīndecim] supplicātiō dēcrēta est, quod ante id tempus accidit nūllī.
Click a word to pick a phrase

Click a Word for Parsing and Definition