Work in Progress, Use at your own risk.


  • Text is derived, with some changes and corrections, from the Perseus xml.
  • The greater part of the vocabulary is derived, with some corrections, from the Bridge Lexicon
  • Other vocab has been added from nodictionaries.com (which uses Whitaker's Words) or from Lewis and Short via Perseus.
  • POS tagging and Notes are my own work.
  • Macrons added with help from Johan Winge's macronizer
  • A spreadsheet version of the vocab is here: xlsx, csv.
  • A PDF version of this page with text and vocab is here: PDF.
  • A PDF version of this page with text and notes is here: PDF.
  • A PDF version of just the vocab too.
  • I'm davidc
  • AT uoregon
  • edu

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License Creative Commons License.

Ut prīmum nocte discussā sōl novus diem fēcit, et somnō simul ēmersus et lectulō, ānxius aliōquīn et nimis cupidus cognōscendī quae rāra mīraque sunt, reputānsque media Thessaliae loca tenēre quā artis magicae nātīva cantāmina tōtīus orbis cōnsonō ōre celebrentur fābulamque illam optimī comitis Aristomenis sitū cīvitātis hūius exortam, suspēnsus aliōquīn et vōtō simul et studiō, cūriōsē singula cōnsīderābam. Nec fuit in illā cīvitāte quod aspiciēns id esse crēderem quod esset, sed omnia prōrsus fērālī murmure in aliam effigiem trānslāta, ut et lapidēs quōs offenderem homine dūrātōs et avēs quās audīrem indidem plūmātās et arborēs quae pōmērium ambīrent similiter foliātās et fontānōs laticēs corporibus hūmānīs flūxōs crēderem; iam statuās et imāginēs incessūrās, parietēs locūtūrōs, bovēs et id genus pecua dictūrās praesāgium, ipsō vērō caelō et iubaris orbē subitō ventūrum ōrāculum.
Sīc attonitus, immō vērō cruciābilī dēsīderiō stupidus, nūllō quidem initiō vel omnīnō vestīgiō cupīdinis meae repertō cūncta circumībam tamen. Dum in luxum nepōtālem similis ōstiātim singula pererrō, repente nescius forum cupīdinis intulī, et ecce mulierem quampiam frequentī stīpātam famulitiōne ibīdem gradientem adcelerātō vestīgiō comprehendō; aurum in gemmīs et in tunicīs, ibi īnflexum, hīc intextum, mātrōnam profectō cōnfitēbātur. Hūius adhaerēbat laterī senex iam gravis in annīs, quī ut prīmum cōnspexit: “Est,” inquit “herculēs, est Lūcius”, et offert ōsculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit; Quīn inquit “etiam ipse parēntem tuam accēdis et salūtās?” Vereor inquam ignōtae mihi fēminae et statim rubōre suffūsus dēiectō capite restitī. At illa optūtum in conversa: “Ēn” inquit “sānctissimae Salvae mātris generōsa probitās, sed et cētera corporis exsecrābiliter ad <amus>sim congruentia: inēnormis prōcēritās, sūculenta gracilitās, rubor temperātus, flāvum et inadfectātum capillitium, oculī caesiī quidem, sed vigilēs et in aspectū micantēs, prōrsus aquilīnī, os quōquōversum flōridum, speciōsus et immeditātus incessus.”
Et adiēcit: “Ego tē, ō Lūcī, meīs istīs manibus ēducāvī, quidnī? parēntis tuae nōn modo sanguinis, vērum alimōniārum etiam socia. Nam et familiā Plūtarchī ambae prōgnātae sumus et eandem nūtrīcem simul bibimus et in nexū germānitātis ūnā coalvimus. Nec aliud nōs quam dignitās discernit, quod illa clārissimās, ego prīvātās nūptiās fēcerīmus. Ego sum Byrrhena illa, cūius forte saepiculē nōmen inter tuōs ēducātōrēs frequentātum retinēs. Accēde itaque hospitium fīdūciā, immō vērō iam tuum proprium larem.” Ad haec ego, iam sermōnis ipsīus morā rubōre dīgestō: Absit,” inquam, “parēns, ut Milōnem hospitem sine ūllā querēlā dēseram; sed plānē, quod officiīs integrīs potest efficī, cūrābō sēdulō. Quotiēns itineris hūius ratiō nāscētur, numquam erit ut nōn apud dēvertar.” Dum hunc et hūius modī sermōnem altercāmur, paucīs admodum cōnfectīs passibus ad domum Byrrhenae pervēnimus.
Ātria longē pulcherrima columnīs quadrifāriam per singulōs angulōs stantibus attolerābant statuās: palmāris deae faciēs, quae pinnīs explicitīs sine gressū pilae volūbilī īnstabile vestīgium plantīs rōscidīs dēlībantēs nec ut maneant inhaerent et iam volāre crēduntur. Ecce lapis Parius in Diānam factus tenet lībrātam tōtīus locī medietātem, signum perfectē lūculentum, veste reflātum, prōcursū vegetum, introeuntibus obvium et māiestāte nūminis venerābile; canēs utrimquesecus deae latera mūniunt, quī canēs et ipsī lapis erant; hīs oculī minantur, aurēs rigent, nārēs hiant, ōra saeviunt, et sīcunde proximō lātrātus ingruerit, eum putābis faucibus lapidis exīre, et in quō summum specimen operae fabrīlis ēgregius ille signifex prōdidit, sublātīs canibus in pectus arduīs pedēs īmī resistunt, currunt priōrēs. Pōne tergum deae saxum īnsurgit in spēluncae modum muscīs et herbīs et foliīs et virgultīs et sīcubi pampinīs et arbusculīs alibī lapide flōrentibus. Splendet intus umbra signī nitōre lapidis. Sub extrēmā saxī margine pōma et ūvae faberrīmē polītae dēpendent, quās ars aemula nātūrae vēritātī similēs explicuit. Pūtēs ad cibum inde quaedam, cum mustulentus autumnus mātūrum colōrem adflāverit, posse dēcerpī, et fontem, quī deae vestīgiō discurrēns in lēnem vibrātur undam, prōnus aspexerīs, crēdēs illōs ut rūre pendentēs racēmōs inter cētera vēritātis nec agitātiōnis officiō carēre. Inter mediās frondēs lapidis Actaeōn simulācrum cūriōsō optūtū in deam prōiectus iam in cervum ferīnus et in saxō simul et in fonte lōtūram Diānam opperiēns vīsitur.
Dum haec identidem rīmābundus eximiē dēlector, “Tua sunt” ait Byrrhena “cūncta quae vidēs”, et cum dictō cēterōs omnēs sermōne sēcrētō dēcēdere praecipit. Quibus dispulsīs omnibus: “Per hanc inquit, deam, ō Lūcī cārissime, ut ānxiē tibi metuō et ut pote pignorī meō longē prōvīsum cupiō, cave tibi, sed cave fortiter ā malīs artibus et facinorōsīs illecebrīs Pamphīlēs illīus, quae cum Milōne istō, quem dīcis hospitem, nūpta est. Maga prīmī nōminis et omnis carminis sepulcrālis magistra crēditur, quae surculīs et lapillīs et id genus frīvolīs inhālātīs omnem istam lūcem mundī sīderālis īmīs Tartarī et in vetustum chaos submergere nōvit. Nam simul quemque cōnspexerit speciōsae fōrmae iuvenem, venustāte ēius sūmitur et īlicō in eum et oculum et animum dētorquet. Serit blanditiās, invādit spīritum, amōris profundī pedicīs aeternīs alligat. Tunc minus mōrigerōs et vīlīs fastīdiō in saxa et in pecua et quodvīs animal pūnctō refōrmat, aliōs vērō prōrsus extinguit. Haec tibi trepidō et cavenda cēnseō. Nam et illa ūritur perpetuum et per aetātem et pulchritūdinem capāx ēius es.” Haec mēcum Byrrhēna satis ānxia.
At ego cūriōsus aliōquīn, ut prīmum artis magicae semper optātum nōmen audīvī, tantum ā cautēlā Pamphīlēs āfuī ut etiam ultrō gestīrem tālī magisteriō volēns amplā cum mercēde trādere et prōrsus in ipsum barathrum saltū concitō praecipitāre. Festīnus dēnique et vecors animī manū ēius velut catēnā quādam mēmet expediō et Salvē properē additō ad Milōnis hospitium pernīciter ēvolō. Ac dum āmentī similis celerō vestīgium, “Age,” inquam, “ō Lūcī ēvigilā et tēcum estō. Habēs exoptātam occāsiōnem, et vōtō diūtinō poteris fābulīs mīrīs explēre pectus. Aufer formīdinēs puerīlēs, comminus cum ipsā nāviter congredere, et ā nexū quidem veneriō hospitis tuae temperā et probī Milōnis geniālem torum religiōsus suspice, vērum enimvērō Phōtis famula petātur ēnixē. Nam et fōrmā scītula et mōribus lūdicra et prōrsus argūtula est. Vesperī quoque cum somnō concēderēs, et in cubiculō dēdūxit cōmiter et blandē lectulō collocāvit et satis amanter cooperuit et ōsculātō tuō capite quam invīta discēderet vultū prōdidit, dēnique saepe retrōrsa respiciēns substitit. Quod bonum fēlīx et faustum itaque, licet salūtāre nōn erit, Phōtis illa temptētur.”
Haec mēcum ipse disputāns forēs Milōnis accēdō et, quod āiunt, pedibus in sententiam meam vādō. Nec tamen domī Milōnem vel uxōrem ēius offendō, sed tantum cāram meam Phōtidem: suis parābat īsicium fartim concīsum et pulpam frustātim cōnsectam ambacupascuae iūrulentae et quod nāribus iam inde ariolābar, tuccētum perquam sapidissimum. Ipsa līneā tunicā mundulē amicta et russeā fasceolā praenitente altiusculē sub ipsās papillās succīnctula illud cibārium vāsculum flōridīs palmulīs rotābat in circulum, et in orbis flexibus crēbra succutiēns et simul membra sua lēniter inlūbricāns, lumbīs sēnsim vibrantibus, spīnam mōbilem quatiēns placidē decenter undābat. Istō aspectū dēfīxus obstupuī et mīrābundus stetī, stetērunt et membra quae iacēbant ante. Et tandem ad illam: Quam pulchrē quamque fēstīvē,” inquam “Phōtis mea, ollulam istam cum natibus intorquēs! quam mellītum pulmentum apparās! Fēlīx et <certō> certius beātus cui permīserīs illūc digitum intingere.” Tunc illa lepida aliōquīn et dicācula puella: “Discēde,” inquit “miselle, quam procul ā meō foculō, discēde. Nam vel modicē meus igniculus afflāverit, ūrēris intimē nec ūllus extinguet ārdōrem tuum nisi ego, quae dulce condiēns et ōllam et lectulum suāve quatere nōvī.
Haec dīcēns in respexit et rīsit. Nec tamen ego prius inde discessī quam dīligenter omnem ēius explōrāssem habitūdinem. Vel quid ego cēterīs āiō, cum semper mihi ūnica cūra fuerit caput capillumque sēdulō et puplicē prius intuērī et domī posteā perfruī sitque iūdiciī hūius apud certa et statūta ratiō, vel <quod..> vel quod praecipua pars ista corporis in apertō et in perspicuō posita prīma nostrīs lūminibus occurrit et quod in cēterīs membrīs flōridae vestis hilaris color, hōc in capite nitor nātīvus operātur; dēnique plēraeque indolem grātiamque suam probātūrae laciniās omnēs exuunt, amicula dimovent, nūdam pulchritūdinem suam praebēre gestiunt magis cutis roseō rubōre quam vestis aureō colōre placitūrae. At vērō quod nefās dīcere, nec quod sit ūllum hūius reī tam dīrum exemplum! cūiuslibet eximiae pulcherrimaeque fēminae caput capillō spoliāverīs et faciem nātīvā speciē nūdāverīs, licet illa caelō dēiecta, marī ēdita, flūctibus ēducāta, licet inquam ipsa Venus fuerit, licet omnī Grātiārum chorō stīpāta et tōtō Cupīdinum populō comitāta et balteō suō cīncta, cinnama flagrāns et balsama rōrāns, calva prōcesserit, placēre nōn poterit nec Vulcānō suō.
Quid cum capillīs color grātus et nitor splendidus inlūcet et contra sōlis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet aut in contrāriam grātiam variat aspectum et nunc aurum coruscāns in lēnem mellis dēprimitur umbram, nunc corvīnā nigrēdine caerulus columbārum collī flōsculōs aemulātur, vel cum guttīs Arabicīs obūnctus et pectinis argūtī dente tenuī discrīminātus et pōne versum coāctus amātōris oculīs occurrēns ad īnstar speculī reddit imāginem grātiōrem? Quid cum frequentī subole spissus cumulat verticem vel prōlixā seriē porrēctus dorsa permānat? Tanta dēnique est capillāmentī dignitās ut quamvīs aurō veste gemmīs omnīque cēterō mundō exōrnāta mulier incēdat, tamen, nisi capillum distīnxerit, ōrnāta nōn possit audīre. Sed in meā Phōtide nōn operōsus sed inōrdinātus ōrnātus addēbat grātiam. Ūberēs enim crīnēs lēniter remissōs et cervīce dēpendulōs ac dein per colla dispositōs sēnsimque sinuātōs patagīō residentēs paulisper ad fīnem conglobātōs in summum verticem nōdus adstrīnxerat.
Nec diūtius quīvī tantum cruciātum voluptātis eximiae sustinēre, sed prōnus in eam, quā fīne summum cacūmen capillus ascendit, mellītissimum illud sāvium impressī. Tum illa cervīcem intorsit et ad conversa līmīs et morsicantibus oculīs: “Heus tū, scolastice,” ait “dulce et amārum gustulum carpis. Cave nimiā mellis dulcēdine diūtinam bīlis amāritūdinem contrahās.” Quid istīc inquam est, mea fēstīvitās, cum sim parātus vel ūnō sāviolō interim recreātus super istum ignem porrēctus assārī et cum dictō artius eam complexus coepī saviārī. Iamque aemulā libīdine in amōris parilitātem congermānēscentī mēcum, iam patentis ōris inhālātū cinnameō et occursantis linguae inlīsū nectareō prōnā cupīdine adlibēscentī: Pereō”, inquam “immō iam dūdum periī, nisi propitiāris”. Ad haec illa rūrsum deōsculātō: Bonō animō estō,” inquit “nam ego tibi mūtuā voluntāte mancipāta sum, nec voluptās nostra differētur ulterius, sed prīmā face cubiculum tuum aderō. Abī ergō ac comparā, tōtā enim nocte tēcum fortiter et ex animō proeliābor.”
Hīs et tālibus obgannītīs sermōnibus inter nōs discessum est. Commodum merīdiēs accesserat et mittit mihi Byrrhēna xeniola porcum opīmum et quīnque gallīnulās et vīnī cadum in aetāte pretiōsī. Tunc ego vocātā Phōtide: “Ecce” inquam “Veneris hortātor et armiger Līber advēnit ultrō. Vīnum istud hodiē sorbāmus omne, quod nōbīs restinguat pudōris ignāviam et alacrem vigōrem libīdinis incutiat. Hāc enim sītarchiā nāvigium Veneris indiget sōlā, ut in nocte pervigilī et oleō lucerna et vīnō calix abundet.” Diem cēterum lavācrō ac dein cēnae dedimus. Nam Milōnis bonī concinnāticiam mēnsulam rogātus adcubueram, quam pote tūtus ab uxōris ēius aspectū, Byrrhēnae monitōrum memor, et perinde in ēius faciem oculōs meōs ac in Avernum lacum formīdāns dēiēceram. Sed adsiduē respiciēns praeministrantem Phōtidem inibi recreābar animī, cum ecce, iam vesperā, lucernam intuēns Pamphile: quam largus inquit imber aderit crāstinō et percontantī marītō quī comperisset istud respondit sibi lucernam praedīcere. Quod dictum ipsīus Milō rīsū secūtus: Grandem inquit istam lucernam Sibyllam pāscimus, quae cūncta caelī negōtia et sōlem ipsum speculā candēlābrī contuētur.”
Ad haec ego subiciēns: Sunt āiō prīma hūiusce dīvīnātiōnis experīmenta; nec mīrum, licet modicum igniculum et manibus hūmānīs labōrātum, memorem tamen illīus māiōris et caelestis ignis velut suī parentis, quid is sit ēditūrus in aetheris vertice dīvīnō praesāgiō et ipsum scīre et nōbīs ēnūntiāre. Nam et Corinthī nunc apud nōs passim Chaldaeus quīdam hospes mīrīs tōtam cīvitātem respōnsīs turbulentat et arcāna fātōrum stipibus ēmerendīs ēdīcit in vulgum, quī diēs cōpulās nūptiārum adfirmet, quī fundāmenta moenium perpetuet, quī negōtiātōrī commodus, quī viātōrī celebris, quī nāvigiīs opportūnus. Mihi dēnique prōventum hūius peregrīnātiōnis inquīrentī multa respondit et oppidō mīra et satis varia; nunc enim glōriam satis flōridam, nunc historiam magnam et incrēdundam fābulam et librōs futūrum.”
Ad haec renīdēns Milō: Quā inquit corporis habitūdine praeditus quōve nōmine nuncupātus hic iste Chaldaeus est?” “Prōcērus” inquam “et suffusculus, Diophanēs nōmine.” Ipse est ait “nec ūllus alius. Nam et hīc apud nōs multa multīs similiter effātus nōn parvās stipēs, immō vērō mercēdēs opīmās iam cōnsecūtus fortūnam scaevam an saevam vērius dīxerim miser incīdit. Nam diē quādam cum frequentis populī circulō consēptus corōnae circumstantium fāta dōnāret, Cerdō quīdam nōmine negōtiātor accessit eum, diem commodum peregrīnātiōnī cupiēns. Quem cum ēlēctum dēstināsset ille, iam dēpositā crumīnā, iam profūsīs nummulīs, iam dīnumerātīs centum dēnārium quōs mercēdem dīvīnātiōnis auferret, ecce quīdam nōbilibus adulēscentulus ā tergō adrēpēns eum laciniā prehendit et conversum amplexus exōsculātur artissimē. At ille ubi prīmum consāviātus eum iuxtim ut adsīdat effēcit, [attonitus] et repentīnae vīsiōnis stupōre <attonitus> et praesentis negōtiī quod gerēbat oblītus īnfit ad eum: Quam ōlim equidem exoptātus nōbīs advenīs?”. Respondit ad haec ille alius: Commodum vesperā oriente. Sed vicissim quoque, frāter, mihi memorā quem ad modum exinde ut Euboeā īnsulā festīnus ēnāvigāstī et maris et viae cōnfēcerīs iter.”
Ad haec Diophanēs ille Chaldaeus ēgregius mente viduus necdum suus: Hostēs inquit “et omnēs inimīcī nostrī tam dīram, immō vērō Ulixeam peregrīnātiōnem incidant. Nam et nāvis ipsa <quā> vehēbāmur variīs turbinibus procellārum quassāta utrōque regimine āmissō aegrē ad ulteriōris rīpae marginem dētrūsa praeceps dēmersa est et nōs omnibus āmissīs vix ēnatāvimus. Quodcumque vel ignōtōrum miserātiōne vel amīcōrum benivolentiā contrāximus, id omne latrōcinālis invāsit manus, quōrum audāciae repugnāns etiam Arignōtus ūnicus frāter meus sub istīs oculīs miser iugulātus est.” Haec adhūc nārrante maestō Cerdō ille negōtiātor correptīs nummulīs suīs, quod dīvīnātiōnis mercēdī dēstināverat, prōtinus aufūgit. Ac dehinc tunc dēmum Diophanēs expergitus sēnsit imprūdentiae suae lābem, cum etiam nōs omnīs circumsecus adstantēs in clārum cachinnum vidēret effūsōs. Sed tibi plānē, Lūcī domine, sōlī omnium Chaldaeus ille vēra dīxerit, sīsque fēlīx et iter dexterum porrigās.”
Haec Milōne diūtinē sermōcinante tacitus ingemēscēbam mihique nōn mediocriter suscēnsēbam quod ultrō inductā seriē inopportunārum fābulārum partem bonam vesperae ēiusque grātissimum frūctum āmitterem. Et tandem dēnique dēvorātō pudōre ad Milōnem āiō: “Ferat suam Diophanēs ille fortūnam et spolia populōrum rūrsum cōnferat marī pariter ac terrae; mihi vērō fatīgātiōnis hesternae etiam nunc sauciō veniam mātūrius concēdam cubitum”; et cum dictō facessō et cubiculum meum contendō atque illīc dēprehendō epulārum dispositiōnēs satis concinnās. Nam et puerīs extrā līmen, crēdō ut arbitriō nocturnī gannītūs ablēgārentur, humī quam procul distrātum fuerat et grabattulum meum adstitit mēnsula cēnae tōtīus honestās reliquiās tolerāns et calicēs bonī iam īnfūsō latice sēmiplēnī sōlam temperiem sustinentēs et lagoena iuxtā ōrificiō caesīm deasceātō patēscēns facilis haurītū, prōrsus gladiātōriae Veneris antecēnia.
Commodum cubueram, et ecce Photis mea, iam dominā cubitum redditā, laeta proximat rosā sertā et rosā solūtā in sinū tuberante. Ac pressim deōsculātō et corōllīs revīnctō ac flōrē perspersō adripit pōculum ac dēsuper aquā calidā iniectā porrigit bibam, idque modicō prius quam tōtum exsorbērem clēmenter invādit ac relictum paullulātim labellīs minuēns mēque respiciēns sorbillat dulciter. Sequēns et tertium inter nōs vicissim et frequēns alternat pōculum, cum ego iam vīnō madēns nec animō tantum vērum etiam corpore ipsō ad libīdinem inquiēs aliōquīn et petulāns et iam saucius, paulisper inguinum fīne laciniā remōtā inpatientiam Veneris Photidī meae mōnstrāns: “Miserēre” inquam “et subvēnī mātūrius. Nam, ut vidēs, proeliō quod nōbīs sine fētiālī officiō indīxerās iam proximanti vehementer intentus, ubi prīmam sagittam saevī Cupīdinis in īma praecordia mea dēlāpsam excēpī, arcum meum et ipse vigōrātē tetendī et oppidō formidō nervus rigōris nimietāte rumpātur. Sed ut mihi mōrem plēnius gesserīs, in effūsum laxā crīnem et capillō fluente undanter ēde complexūs amābilēs.”
Nec mora, cum omnibus illīs cibāriīs vāsculīs raptim remōtīs laciniīs cūnctīs suīs renūdāta crīnibusque dissolūtīs ad hilarem lascīviam in speciem Veneris quae marīnōs flūctūs subit pulchrē refōrmāta, paulisper etiam glabellum fēminal roseā palmulā potius obumbrāns industriā quam tegēns verēcundiā: “Proeliāre” inquit “et fortiter proeliāre, nec enim tibi cēdam nec terga vortam; comminus in aspectum, vir es, dērige et grassāre nāviter et occīde moritūrus. Hodierna pugna nōn habet missiōnem.” Haec simul dīcēns īnscēnsō grabattulō super sēnsim residēns ac crēbra subsiliēns lūbricīsque gestibus mōbilem spīnam quatiēns pendulae Veneris frūctū satiāvit, usque dum lassīs animīs et marcidīs artibus dēfetīgātī simul ambō corruimus inter mūtuōs amplexūs animās anhēlantēs. Hīs et hūius modī conluctātiōnibus ad cōnfīnia lūcis usque pervigilēs ēgimus pōculīs interdum lassitūdinem refoventēs et libīdinem incitantēs et voluptātem integrantēs. Ad cūius noctis exemplar similēs adstrūximus aliās plūsculās.
Forte quādam diē magnō opere Byrrhena contendit, apud eam cēnulae interessem, et cum impendiō excūsārem, negāvit veniam. Ergō igitur Phōtis erat adeunda dēque nūtū ēius cōnsilium velut auspicium petendum. Quae quamquam invīta quod ā ungue lātius dīgrederer, tamen cōmiter amātōriae mīlitiae breve commeātum indulsit. Sed “Heus tū,” inquit “cave regrediāre cēnā mātūrius. Nam vēsāna factiō nōbilissimōrum iuvenum pācem pūblicam īnfestat; passim trucīdātōs per mediās platēās vidēbis iacere, nec praesidis auxilia longinqua levāre cīvitātem tantā clāde possunt. Tibi vērō fortūnae splendor īnsidiās, contemptūs etiam peregrīnātiōnis poterit adferre.” “Fac sine cūrā” inquam “sīs, Phōtis mea. Nam praeter quod epulīs aliēnīs voluptātēs meās anteferrem, metum etiam istum tibi dēmam mātūrātā regressiōne. Nec tamen incomitātus ībō. Nam gladiolō solitō cīnctus altrīnsecus ipse salūtis meae praesidia gestābō.” Sīc parātus cēnae committō.
Frequēns ibi numerus epulōnum et utpote apud primātem fēminam flōs ipse cīvitātis. <Mēns>ae opipārēs citrō et ebore nītentēs, lēctī aureīs vestibus intēctī, amplī calicēs variae quidem grātiae sed pretiōsitātis ūnīus. hīc vitrum fabrē sigillātum, ibi crustallum inpūnctum, argentum alibī clārum et aurum fulgurāns et sūcinum mīrē cavātum et lapidēs ut bibās et quicquid fierī nōn potest ibi est. Diribitōrēs plūsculī splendidē amictī fercula cōpiōsa scītulē subministrāre, puerī calamistrātī pulchrē indūsiātī gemmās fōrmātās in pōcula vīnī vetustī frequenter offerre. Iam inlātīs lūminibus epulāris sermō percrebuit, iam rīsus adfluēns et iocī līberālēs et cavillus hinc inde. Tum īnfit ad Byrrhēna: “Quam commodē versāris in nostrā patriā? Quod sciam, templīs et lavācrīs et cēterīs operibus longē cūnctās cīvitātēs antecellimus, ūtēnsilibus praetereā pollēmus adfatim. Certē lībertās ōtiōsa, et negōtiōsō quidem advenae Rōmāna frequentia, modestō vērō hospitī quiēs vīllātica: omnī dēnique prōvinciae voluptātī sēcessus sumus.”
Ad haec ego subiciēns: “Vēra memorās nec usquam gentium magis līberum quam hīc fuisse crēdidī. Sed oppidō formīdō caecās et inēvītābilēs latebrās magicae disciplīnae. Nam mortuōrum quidem sepulchra tūta dīcuntur sed ex bustīs et rogīs reliquiae quaedam et cadāverum praesegmina ad exitiābilēs vīventium fortūnās petuntur, et cantātrīcēs anūs in ipsō mōmentō chorāgī fūnebris praepetī celeritāte aliēnam sepultūram antevortunt.” Hīs mēīs addidit alius: “Immō vērō istīc nec vīventibus quidem ūllīs parcitur. Et nesciō quī simile passus ōre undique omnifariam dēfōrmātō truncātus est.” Inter haec convīvium tōtum in licentiōsōs cachinnōs effunditur omniumque ōra et optūtūs in ūnum quempiam angulō sēcubantem cōnferuntur. Quī cūnctōrum obstinātiōne cōnfūsus indigna murmurābundus cum vellet exsurgere, “Immō Thelyphrōn,” Byrrhēna inquit “et subsiste paulisper et mōre tuae urbānitātis fābulam illam tuam remētīre, ut et fīlius meus iste Lūcius lepidī sermōnis tuī perfruātur cōmitāte.” At ille: “Tū quidem, domina,” ait “in officiō manēs sānctae tuae bonitātis, sed ferenda nōn est quōrundam īnsolentia.” Sīc ille commōtus. Sed īnstantia Byrrhenae, quae eum adiūrātiōne suae salūtis ingrātīs cōgēbat effārī, perfēcit ut vellet.
Ac sīc aggerātīs in cumulum strāgulīs et effultus in cubitum subērēctusque [in torum] porrigit dexteram et ad īnstar ōrātōrum cōnfōrmat articulum duōbusque īnfimīs conclūsīs digitīs cēterōs ēminēns [porrigēns] et īnfēstō pollice clēmenter subrigēns īnfit Thelyphrōn: “Pūpillus ego Mīlētō profectus ad spectāculum Olympicum, cum haec etiam loca prōvinciae fāmigerābilis adīre cuperem, peragrātā cūnctā Thessaliā fuscīs avibus Lārissam accessī. Ac dum singula pererrāns tenuātō admodum viāticō paupertātī meae fōmenta conquīrō, cōnspicor mediō forō prōcērum quendam senem. Īnsistēbat lapidem clārāque vōce praedicābat, sīquī mortuum servāre vellet, pretiō licērētur. Et ad quempiam praetereuntium “Quid hoc” inquam “comperior? Hīcine mortuī solent aufugere?” “Tacē,” respondit ille “nam oppidō puer et satis peregrīnus es meritōque ignōrās Thessaliae cōnsistere, ubi sāgae mulierēs ōra mortuōrum passim dēmorsicant, eaque sunt illīs artis magicae supplēmenta.”
Contrā ego: “Et quae, tū” inquam “dīc sōdēs, cūstōdēla ista fērālis?” “Iam prīmum” respondit ille “perpetem noctem eximiē vigilandum est exsertīs et incōnīvīs oculīs semper in cadāver intentīs nec aciēs usquam dēvertenda, immō oblīquanda quidem, quippe cum dēterrimae versipellēs in quodvīs animal ōre conversō latenter adrēpant, ut ipsōs etiam oculōs Sōlis et Iūstitiae facile frūstrentur; nam et avēs et rūrsum canēs et mūrēs immō vērō etiam muscās induunt. Tunc dīrīs cantāminibus somnō cūstōdēs obruunt. Nec satis quisquam dēfīnīre poterit quantās latebrās nēquissimae mulierēs prō libīdine suā comminīscuntur. Nec tamen hūius tam exitiābilis operae mercēs amplior quam quaternī vel sēnī fermē offeruntur aureī. Ehem, et quod paene praeterieram, sīquī nōn integrum corpus māne restituerit, quidquid inde dēcerptum dēminūtumque fuerit, id omne faciē suā dēsectō sarcīre compellitur.”
Hīs cognitīs animum meum conmasculō et īlicō accēdēns praecōnem: “Clāmāre” inquam “iam dēsine. Adest cūstōs parātus, cedo praemium.” “Mīlle” inquit “nummum dēpōnentur tibi. Sed heus iuvenis, cave dīligenter prīncipum cīvitātis fīliī cadāver ā malīs Harpȳiīs probē cūstōdiās.” “Ineptiās” inquam “mihi nārrās et nūgās merās. Vidēs hominem ferreum et īnsomnem, certē perspicāciōrem ipsō Lynceō vel Argō et oculeum tōtum.” Vix fīnieram, et īlicō perdūcit ad domum quampiam, cūius ipsīs foribus obsēptīs per quandam brevem postīculam intrō vocat et conclāve quoddam obserātīs lūminibus umbrōsum <intrāns> dēmōnstrat mātrōnam flēbilem fuscā veste contēctam, quam propter adsistēns: “Hīc” inquit “auctōrātus ad cūstōdiam marītī tuī fīdenter accessit.” At illa crīnibus antependulīs hinc inde dimōtīs etiam in maerōre lūculentam prōferēns faciem mēque respectāns: “Vidē ōrō” inquit “quam expergitē mūnus obeās.” “Sine cūrā sīs”, inquam “modo corōllārium idōneum comparā.”
Sīc placitō cōnsurrēxit et ad aliud cubiculum indūcit. Ibi corpus splendentibus linteīs coopertum intrōductīs quibusdam septem testibus manū revēlat et diūtinē īnsuper flētō obtestāta fidem praesentium singula dēmōnstrat ānxiē, verba concepta industriā quōdam tabulīs praenotante. “Ecce” inquit “nāsus integer, incolumēs oculī, salvae aurēs, inlībātae labiae, mentum solidum. Vōs in hanc rem, bonī Quirītēs, testimōnium perhibētōte”, et cum dictō cōnsignātīs illīs tabulīs facessit. At ego: “Iubē,” inquam “domina, cūncta quae sunt ūsuī necessāria nōbīs exhibērī.” “At quae” inquit “ista sunt?” “Lucerna” āiō “praegrandis et oleum ad lūcem lūcī sufficiēns et calida cum oenophorīs et calice cēnārumque reliquīs discus ōrnātus.” Tunc illa capite quassantī: “Abī,” inquit “fatue, quī in domō fūnestā cēnās et partēs requīris, in quā totiugīs iam diēbus fūmus quidem vīsus est ūllus. An istīc cōmissātum vēnisse crēdis? Quīn sūmis potius locō congruentēs lūctūs et lacrimās?” Haec simul dīcēns respexit ancillulam et: “Myrrhinē,” inquit “lucernam et oleum trāde cōnfestim et inclūsō cūstōde cubiculō prōtinus facesse.”
Sīc dēsōlātus ad cadāveris sōlācium perfrictīs oculīs et obarmātīs ad vigiliās animum meum permulcēbam cantātiōnibus, cum ecce crepusculum et nox prōvecta et nox altior et dein concubia altiōra et iam nox intempesta. Mihique oppidō formīdō cumulātior quidem cum repente intrōrēpēns mustēla contra cōnstitit optūtumque ācerrimum in dēstituit, ut tantillula animālis prae nimiā suī fīdūciā mihi turbārit animum. Dēnique sīc ad illam: “Quīn abīs,” inquam “inpūrāta bēstia, tēque ad tuī similēs mūsculōs recondis, antequam nostrī vim praesentāriam experiāris? Quīn abīs?” Terga vortit et cubiculō prōtinus exterminātur. Nec mora, cum somnus profundus in īmum barathrum repente dēmergit, ut deus quidem Delphicus ipse facile discerneret duōbus nōbīs iacentibus quis esset magis mortuus. Sīc inanimis et indigēns aliō cūstōde paene ibi nōn eram.
Commodum noctis indūtiās cantus perstrepēbat cristātae cohortis. Tandem expergitus et nimiō pavōre perterritus cadāver accurrō et admōtō lūmine revēlātāque ēius faciē rīmābar singula, quae cūncta convēnerant; ecce uxor misella flēns cum hesternīs testibus intrōrumpit ānxia et statim corporī superruēns multumque ac diū deōsculāta sub arbitriō lūminis recognōscit omnia, et conversa Philodespotum requīrit āctōrem. praecipit bonō cūstōdī redderet sine morā praemium, et oblātō statim: “Summās” inquit “tibi, iuvenis, grātiās agimus et herculēs ob sēdulum istud ministerium inter cēterōs familiārēs dehinc numerābimus.” Ad haec ego īnspērātō lucrō diffūsus in gaudium et in aureōs refulgentēs, quōs identidem in manū meā ventilābam, attonitus: “Immō,” inquam “domina, famulīs tuīs ūnum putātō, et quotiēns operam nostram dēsīderābis, fīdenter imperā.” Vix effātum statim familiārēs ōmen nefārium exsecrātī raptīs cūiusque modī tēlīs īnsecuntur; pugnīs ille mālās offendere, scapulās alius cubitīs inpingere, palmīs īnfēstīs hic latera suffōdere, calcibus īnsultāre, capillōs distrahere, vestem discindere. Sīc in modum superbī iuvenis Āonī vel Mūsicī vātis Piplēī lacerātus atque discerptus domō prōturbor.
Ac dum in proximā platēā refovēns animum īnfaustī atque inprōvidī sermōnis meī sērō reminīscor dignumque plūribus etiam verberibus fuisse meritō cōnsentiō, ecce iam ultimum dēflētus atque conclāmātus prōcesserat mortuus rītūque patriō, utpote ūnus optimātibus, pompā fūneris pūblicī ductābātur per forum. Occurrit ātrātus quīdam maestus in lacrimīs geniālem cānitiem revellēns senex et manibus ambābus invādēns torum vōce contentā quidem sed adsiduīs singultibus impedītā: “Per fidem vestram,” inquit “Quirītēs, per pietātem pūblicam perēmptō cīvī subsistite et extrēmum facinus in nefāriam scelestamque istam fēminam severiter vindicāte. Haec enim nec ūllus alius miserum adulēscentem, sorōris meae fīlium, in adulterī grātiam et ob praedam hērēditāriam extīnxit venēnō.” Sīc ille sēnior lāmentābilēs questūs singultim īnstrepēbat. Saevīre vulgus interdum et factī verisimilitūdine ad crīminis crēdulitātem impellī. Conclāmant ignem, requīrunt saxa, famulōs ad exitium mulieris hortantur. Ēmeditātīs ad haec illa flētibus quamque sānctissimē poterat adiūrāns cūncta nūmina tantum scelus abnuēbat.
Ergō igitur senex ille: “Vēritātis arbitrium in dīvīnam prōvidentiam repōnāmus. Zatchlās adest Aegyptius prophēta prīmārius, quī mēcum iam dūdum grandī praemiō pepigit redūcere paulisper ab īnferīs spīritum corpusque istud postlīminiō mortis animāre”, et cum dictō iuvenem quempiam linteīs amiculīs iniectum pedēsque palmeīs baxeīs inductum et adusque dērāsō capite prōdūcit in medium. Hūius diū manūs deōsculātus et ipsa genua contingēns: “Miserēre,” ait “sacerdōs, miserēre per caelestia sīdera per īnferna nūmina per nātūrālia elementa per nocturna silentia et adyta Coptica et per incrēmenta Nīlōtica et arcāna Memphītica et sīstra Phariaca. brevem sōlis ūsūram et in aeternum conditīs oculīs modicam lūcem īnfunde. Nōn obnītimur <necessitātī> nec terrae rem suam dēnegāmus, sed ad ultiōnis sōlācium exiguum vītae spatium dēprecāmur.” Prophēta sīc propitiātus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectorī ēius impōnit. Tunc orientem obversus incrēmenta sōlis augustī tacitus imprecātus venerābilis scaenae faciē studia praesentium ad mīrāculum tantum certātim adrēxit.
Immittō turbae socium et pōne ipsum lectulum ēditiōrem quendam lapidem īnsistēns cūncta cūriōsīs oculīs arbitrābar. Iam tumōre pectus extollī, iam salebrīs vēna pulsārī, iam spīritū corpus implērī; et adsurgit cadāver et profātur adulēscēns: “Quid, ōrō, post Lethea pōcula iam Stygiīs palūdibus innatantem ad mōmentāriae vītae redūcitis officia? Dēsine iam, precor, dēsine ac in meam quiētem permitte.” Haec audīta vōx corpore, sed aliquantō prophēta commōtior: “Quīn refers” ait “populō singula tuaeque mortis illūminās arcāna? An nōn putās dēvōtiōnibus meīs posse Dīrās invocārī, posse tibi membra lassa torquērī?” Suscipit ille lectulō et īmō cum gemitū populum sīc adōrat: “Malīs novae nūptae perēmptus artibus et addictus noxiō pōculō torum tepentem adulterō mancipāvī.” Tunc uxor ēgregia capit praesentem audāciam et mente sacrilegā coarguentī marītō resistēns altercat. Populus aestuat dīversa tendentēs, pessimam fēminam vīventem statim cum corpore marītī sepeliendam, aliī mendāciō cadāveris fidem nōn habendam.
Sed hanc cūnctātiōnem sequēns adulēscentis sermō distīnxit; nam rūrsus altius ingemēscēns: “Dabō,” inquit “dabō vōbīs intemerātae vēritātis documenta perlūcida et quod prōrsus alius nēmō cognōverit indicābō.” Tunc digitō dēmōnstrāns: “Nam cum corporis meī cūstōs hic sagācissimus exsertam mihi tenēret vigiliam, cantātrīcēs anūs exuviīs meīs inminentēs atque ob id refōrmātae frūstrā saepius cum industriam ēius fallere nequīvissent, postrēmum iniectā somnī nebulā eōque in profundam quiētem sepultō nōmine ciēre nōn prius dēsiērunt quam dum hebetēs artūs et membra frīgida pigrīs cōnātibus ad artis magicae nītuntur obsequia. <At> hic utpote vīvus quidem sed tantum sopōre mortuus, quod eōdem mēcum vocābulō nuncupātur, ad suum nōmen ignārus exsurgit, et in inanimis umbrae modum ultrōneus gradiēns, quamquam foribus cubiculī dīligenter obclusīs, per quoddam forāmen prōsectīs nāsō prius ac mox auribus vicāriam prō laniēnam sustinuit. Utque fallāciae reliqua convenīrent, cēram in modum prōsectārum fōrmātam aurium adplicant examussim nāsōque ipsīus similem comparant. Et nunc adsistit miser hic praemium nōn industriae sed dēbilitātiōnis cōnsecūtus.” Hīs dictīs perterritus temptāre fōrmam adgredior. Iniectā manū nāsum prehendō: sequitur; aurēs pertractō: dēruunt. Ac dum dīrēctīs digitīs et dētortīs nūtibus praesentium dēnotor, dum rīsus ēbullit, inter pedēs circumstantium frīgidō sūdōre dēfluēns ēvādō. Nec posteā dēbilis ac sīc rīdiculus Lārī patriō reddere potuī, sed capillīs hinc inde laterum dēiectīs aurium vulnera cēlāvī, nāsī vērō dēdecus linteolō istō pressim adglūtinātō decenter obtēxī.”
Cum prīmum Thelyphrōn hanc fābulam posuit, conpotōrēs vīnō madidī rūrsum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Rīsuī postulant, sīc ad Byrrhēna: “Sollemnis” inquit “diēs ā prīmīs cūnābulīs hūius urbis conditus crāstinus advenit, quō diē sōlī mortālium sānctissimum deum Rīsum hilarō atque gaudiālī rītū propitiāmus. Hunc tuā praesentiā nōbīs efficiēs grātiōrem. Atque utinam aliquid propriō lepōre laetificum honōrandō deō comminīscāris, quō magis plēniusque tantō nūminī litēmus.” “Bene” inquam “et fīet ut iubēs. Et vellem herculēs māteriam reperīre aliquam quam deus tantus affluenter indueret.” Post haec monitū famulī meī, quī noctis admonēbat, iam et ipse crāpulā distentus prōtinus exsurgō et appellātā properē Byrrhēnā titubante vestīgiō domuitiōnem capessō.
Sed cum prīmam plātēam vādimus, ventō repentīnō lūmen quō nītēbāmur extinguitur, ut vix inprōvidae noctis cālīgine līberātī digitīs pedum dētūnsīs ob lapidēs hospitium dēfessī redīrēmus. Dumque iam iūnctim proximāmus, ecce trēs quīdam vegetēs et vastulīs corporibus forēs nostrās ex summīs vīribus inruentēs ac praesentiā quidem nostrā tantillum conterritī sed magis cum aemulātiōne vīrium crēbrius īnsultantēs, ut nōbīs ac mihi potissimum nōn immeritō latrōnēs esse et quidem saevissimī vidērentur. Statim dēnique gladium, quem veste meā contēctum ad hōs ūsūs extuleram, sinū līberātum adripiō. Nec cūnctātus mediōs latrōnēs involō ac singulīs, ut quemque conluctantem offenderam, altissimē dēmergō, quoad tandem ante ipsa vestīgia mea vastīs et crēbrīs perforātī vulneribus spīritūs efflāverint. Sīc proeliātus, iam tumultū Phōtide suscitātā, patefactīs aedibus anhēlāns et sūdōre perlūtus inrēpō mēque statim utpote pugnā trium latrōnum in vicem Gēryonēae caedis fatīgātum lectō simul et somnō trādidī.
Use buttons or arrow keys to move between notes
Click a word to show related notes
and to show parses here.