Work in Progress, Use at your own risk.


  • Text is derived, with some changes and corrections, from the Perseus xml.
  • The greater part of the vocabulary is derived, with some corrections, from the Bridge Lexicon
  • Other vocab has been added from nodictionaries.com (which uses Whitaker's Words) or from Lewis and Short via Perseus.
  • POS tagging is my own work.
  • Macrons added with help from Johan Winge's macronizer
  • A spreadsheet version of the vocab is here: xlsx, csv.
  • A PDF version of this page with text and vocab is here: PDF.
  • A PDF version of the vocab too.
  • I'm davidc
  • AT uoregon
  • edu

This work is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License Creative Commons License.

Apuleius, Metamorphoses 1

At ego tibi sermōne istō Mīlēsiō variās fābulās cōnseram aurēsque tuās benivolās lepidō susurrō permulceam, modo papȳrum Aegyptiam argūtiā Nīlōticī calamī īnscrīptam nōn sprēverīs īnspicere, figūrās fortūnāsque hominum in aliās imāginēs conversās et in rūrsus mūtuō nexū refectās ut mīrēris. Exōrdior. “Quis ille?” Paucīs accipe. Hymettos Attica et Isthmos Ephyrēa et Taenaros Spartiātica, glēbae fēlīcēs aeternum librīs fēlīciōribus conditae, mea vetus prōsāpia est; ibi linguam Atthidem prīmīs pueritiae stīpendiīs meruī. Mox in urbe Latiā advena studiōrum Quirītium indigenam sermōnem aerumnābilī labōre nūllō magistrō praeeunte aggressus excoluī. Ēn ecce praefāmur veniam, sīquid exōticī ac forēnsis sermōnis rudis locūtor offenderō. Iam haec equidem ipsa vōcis immūtātiō dēsultōriae scientiae stilō quem accessimus respondet. Fābulam Graecānicam incipimus. Lēctor intende: laetāberis.
Thessaliam, nam et illīc orīginis māternae nostrae fundāmenta ā Plūtarchō illō inclitō ac mox Sextō philosophō nepōte ēius prōdita glōriam nōbīs faciunt, eam Thessaliam ex negōtiō petēbam. Postquam ardua montium ac lūbrica vallium et rōscida cespitum et glēbōsa campōrum <ēmensus> ēmersī, in equō indigenā peralbō vehēns iam quoque admodum fessō, ut ipse etiam fatīgātiōnem sedentāriam incessūs vegetātiōne discuterem in pedēs dēsiliō, equī sūdōrem <fronte dētergeō>, frontem cūriōsē exfrīcō, aurīs remulceō, frēnōs dētrahō, in gradum lēnem sēnsim prōvehō, quoad lassitūdinis incommodum alvī solitum ac nātūrāle praesidium ēliquāret. Ac dum is ientāculum ambulātōrium prāta quae praeterit ōre in latus dētortō prōnus adfectat, duōbus comitum quī forte paululum prōcesserant tertium faciō. Ac dum auscultō quid sermōnibus agitārent, alter exsertō cachinnō: “Parce” inquit “in verba ista haec tam absurda tamque immānia mentiendō.” Istō acceptō sitītor aliōquīn novitātis: “Immō vērō” inquam “impertīte sermōnis nōn quidem cūriōsum sed quī velim scīre vel cūncta vel certē plūrima; simul iugī quod īnsurgimus aspritūdinem fābulārum lepida iūcunditās lēvigābit.”
At ille quī coeperat: “Nē” inquit “istud mendācium tam vērum est quam sīquī velit dīcere magicō susurrāmine amnēs agilēs revertī, mare pigrum conligārī, ventōs inanimēs exspīrāre, sōlem inhibērī, lūnam dēspūmārī, stēllās ēvellī, diem tollī, noctem tenērī.” Tunc ego in verba fīdentior: “Heus tū” inquam “quī sermōnem iēcerās priōrem, pigeat vel taedeat reliqua pertēxēre", et ad alium: “Tū vērō crassīs auribus et obstinātō corde respuis quae forsitan vērē perhibeantur. Minus hercule callēs prāvissimīs opīniōnibus ea putārī mendācia quae vel audītū nova vel vīsū rudia vel certē supra captum cōgitātiōnis ardua videantur; quae paulō accūrātius explōrārīs, nōn modo compertū ēvidentia vērum etiam factū facilia sentiēs.
Ego dēnique vesperā, dum polentae cāseātae modicō secus offulam grandiōrem in convīvās aemulus contruncāre gestiō, mollitiē cibī glūtinōsī faucibus inhaerentis et meācula spīritūs distinentis minimō minus interiī. Et tamen Athēnīs proximē et ante Poecilēn porticum istō geminō obtūtū circulātōrem aspexī equestrem spatham praeacūtam mucrōne īnfēstō dēvorāsse, ac mox eundem, invītāmentō exiguae stīpis vēnātōriam lanceam, quā parte minātur exitium, in īma vīscera condidisse. Et ecce pōne lanceae ferrum, quā bacillum inversī tēlī ad occipitium per ingluviem subit, puer in mollitiem decōrus īnsurgit inque flexibus tortuōsīs ēnervam et exossam saltātiōnem explicat cum omnium quī aderāmus admīrātiōne: dīcerēs deī medicī baculō, quod rāmīs sēmiamputātīs nōdōsum gerit, serpentem generōsum lūbricīs amplexibus inhaerēre. Sed iam cedo sōdes, quī coeperās, fābulam remētīre. Ego tibi sōlus haec prō istō crēdam, et quod ingressuī prīmum fuerit stabulum prandiō participābō. Haec tibi mercēs posita est.”
At ille: “Istud quidem quod pollicēris aequī bonīque faciō, vērum quod inchoāveram porrō exōrdiar. Sed tibi prius dēierābō sōlem istum omnividentem deum vēra comperta memorāre, nec vōs ulterius dubitābitis Thessaliae proximam cīvitātem pervēnerītis, quod ibīdem passim per ōra populī sermō iactētur quae palam gesta sunt. Sed ut prius nōritis cūiātis sim, quī sim: <Aristomenēs sum>, Aegiēnsis; audīte et quō quaestū teneam: melle vel cāseō et hūiusce modī caupōnārum mercibus per Thessaliam Aetōliam Boeōtiam ultrō citrō discurrēns. Compertō itaque Hypatae, quae cīvitās cūnctae Thessaliae antepollet, cāseum recēns et scitī sapōris admodum commodō pretiō distrahī, festīnus adcucurrī id omne praestinātūrus. Sed ut fierī adsolet, sinistrō pede prōfectum spēs compendiī frūstrāta est: omne enim prīdiē Lupus negōtiātor magnārius coēmerat. Ergō igitur inefficācī celeritāte fatīgātus commodum vesperā oriente ad balneās prōcesseram.
Ecce Sōcratēn contubernālem meum cōnspiciō. Humī sedēbat scissilī palliastrō sēmiamictus, paene alius lūrōre ad miseram maciem dēfōrmātus, quālia solent fortūnae dēcermina stīpes in triviīs ērogāre. Hunc tālem, quamquam necessārium et summē cognitum, tamen dubiā mente propius accessī. “Hem,” inquam “mī Sōcratēs, quid istud? Quae faciēs? Quod flāgitium? At vērō domī tuae iam dēflētus et conclāmātus es, līberīs tuīs tūtōrēs iūridicī prōvinciālis dēcrētō datī, uxor persolūtīs fērālibus officiīs lūctū et maerōre diūturnō dēfōrmāta, difflētīs paene ad extrēmam captīvitātem oculīs suīs, domūs īnfortūnium novārum nūptiārum gaudiīs ā suīs sibi parentibus hilarāre compellitur. At hīc lārvāle simulācrum cum summō dēdecore nostrō vīseris.” “Aristomenē", inquit “Nē fortūnārum lūbricās ambāgēs et īnstabilēs incursiōnēs et reciprocās vicissitūdinēs ignōrās", et cum dictō sūtilī centunculō faciem suam iam dūdum pūnicantem prae pudōre obtēxit ita ut ab umbilīcō pūbe tenus cētera corporis renūdāret. Nec dēnique perpessus ego tam miserum aerumnae spectāculum iniectā manū ut adsurgat ēnītor.
At ille, ut erat, capite vēlātō: “Sine, sinē” inquit “fruātur diūtius tropaeō Fortūna quod fīxit ipsa.” Effēcī sequātur, et simul ūnam ē duābus laciniīs meīs exuō eumque properē vestiō, dicam an contegō, et īlicō lavācrō trādō. Quod ūnctuī, quod tersuī, ipse praeministrō, sordium ēnormem ēluviem operōsē effricō; probē cūrātō ad hospitium lassus ipse fatīgātum aegerrimē sustinēns perdūcō, lectulō refoveō, cibō satiō, pōculō mītigō, fabulīs permulceō. Iam adlubentia prōclīvis est sermōnis et iocī et scītum etiam cavillum, iam dicācitās timida, cum ille īmō pectore cruciābilem suspīritum dūcēns dextrā saevientem frontem replaudēns: “Mē miserum” īnfit “quī dum voluptātem gladiātōriī spectāculī satis fāmigerābilis cōnsector in hās aerumnās incidī. Nam, ut scīs optimē, secundum quaestum Macedoniam profectus, dum mēnse decimō ibīdem attentus nummātior revortor, modicō prius quam Lārissam accēderem, per trānsitum spectāculum obitūrus, in quādam aviā et lacūnōsā convallī ā vastissimīs latrōnibus obsessus atque omnibus prīvātus tandem ēvādō, et utpote ultimē adfectus ad quandam caupōnam Meroēn, anum sed admodum scītulam, dēvortō, eīque causās et peregrīnātiōnis diūturnae et domuitiōnis ānxiae et spoliātiōnis [diūturnae et dum] miserae referō; quae nimis quam hūmānē tractāre adorta cēnae grātae atque grātuītae ac mox ūrīgine percita cubīlī suō adplicat. Et statim miser, ut cum illā adquiēvī, ab ūnicō congressū annōsam ac pestilentem cōn<suētūdinem> contrahō et ipsās etiam laciniās quās bonī latrōnēs contegendō mihi concesserant in eam contulī, operūlās etiam quās adhūc vegetus saccāriam faciēns merēbam, quoad ad istam faciem quam paulō ante vīdistī bona uxor et mala fortūna perdūxit.”
“Pol quidem dignus” inquam “es extrēma sustinēre, quid est tamen novissimō extrēmius, quī voluptātem Veneriam et scortum scorteum Larī et līberīs praetulistī.” At ille digitum ā pollice proximum ōrī suō admovēns et in stupōrem attonitus “Tace, tacē” inquit et circumspiciēns tūtāmenta sermōnis: “Parce” inquit “in fēminam dīvīnam, quam tibi linguā intemperante noxam contrahās.” “Ain tandem?” inquam. “Potēns illa et rēgīna caupōna quid mulieris est?” “Sāga” inquit “et dīvīna, potēns caelum dēpōnere, terram suspendere, fontēs dūrāre, montēs dīluere, mānēs sublīmāre, deōs īnfimāre, sīdera exstinguere, Tartarum ipsum inlūmināre.” “Ōrō tē” inquam “aulaeum tragicum dimovētō et sīparium scaenicum complicātō et cedo verbīs commūnibus.” “Vīs” inquit “ūnum vel alterum, immō plūrima ēius audīre facta? Nam ut ament afflictim nōn modo incolae vērum etiam Indī vel Aethiopes utrīque vel ipsī Anticthones, folia sunt artis et nūgae merae. Sed quod in cōnspectū plūrium perpetrāvit, audī.
Amātōrem suum, quod in aliam temerāsset, ūnicō verbō mūtāvit in feram castorem, quod ea bēstia captīvitātis metuēns ab īnsequentibus praecīsiōne genitālium līberat, ut illī quoque simile [quod venerem habuit in aliam] prōvenīret. Caupōnem quoque vīcīnum atque ob id aemulum dēfōrmāvit in rānam, et nunc senex ille dōlium innatāns vīnī suī adventōrēs prīstinōs in faece submissus officiōsīs roncīs raucus appellat. Alium forō, quod adversus eam locūtus esset, in arietem dēfōrmāvit, et nunc ariēs ille causās agit. Eadem amātōris suī uxōrem, quod in eam dicāculē probrum dīxerat iam in sarcinā praegnātiōnis obsaeptō uterō et repigrātō fētū perpetuā praegnātiōne damnāvit, et ut cūnctī numerant, iam octo annōrum onere misella illa velut elephantum paritūra distenditur.
Quae cum subinde ac multī nocērentur, pūblicitus indignātiō percrebuit statūtumque ut in eam diē alterā sevērissimē saxōrum iaculātiōnibus vindicārētur. Quod cōnsilium virtūtibus cantiōnum antevortit et ut illa Mēdēa ūnīus diēculae ā Creone impetrātīs indūtiīs tōtam ēius domum fīliamque cum ipsō sene flammīs corōnālibus deusserat, sīc haec dēvōtiōnibus sepulchrālibus in scrobem prōcūrātis, ut mihi tēmulenta nārrāvit proximē, cūnctōs in suīs sibi domibus tacitā nūminum violentiā clausit, ut tōtō bīduō nōn claustra perfringī, nōn forēs ēvellī, nōn dēnique parietēs ipsī quīverint perforārī, quoad mūtuā hortātiōne cōnsonē clāmitārent quam sānctissimē dēierantēs sēsē neque manūs admōlītūrōs, et quis aliud cōgitārit salūtāre lātūrōs subsidium. Et sīc illa propitiāta tōtam cīvitātem absolvit. At vērō coetūs illīus auctōrem, nocte intempestā, cum tōtā domō, id est parietibus et ipsō solō et omnī fundāmentō, ut erat, clausā, ad centēsimum lapidem in aliam cīvitātem summō vertice montis exasperātī sitam et ob id ad aquās sterilem, trānstulit. Et quoniam dēnsa inhabitantium aedificia locum novō hospitī nōn dabant, ante portam prōiecta domō discessit.”
“Mīra” inquam “nec minus saeva, Sōcratēs, memorās. Dēnique mihi quoque nōn parvam incussistī sollicitūdinem, immō vērō formīdinem, iniectō nōn scrūpulō sed lanceā, quō nūminis ministeriō similiter ūsa sermōnēs istōs nostrōs anus illa cognōscat. itaque mātūrius quiētī nōs repōnāmus et somnō levātā lassitūdine noctis antelūciō aufugiāmus istinc quam pote longissimē.” Haec adhūc suādente īnsolitā vīnolentiā ac diūturnā fatīgātiōne pertentātus bonus Sōcratēs iam sōpītus stertēbat altius. Ego vērō adductā fore pessulīsque firmātīs grabātulō etiam pōne cardinem suppositō et probē adgestō super eum recipiō. Ac prīmum prae metū aliquantisper vigilō, dein circā tertiam fermē vigiliam paululum cōnīveō. Commodum quiēveram, et repente impulsū māiōre quam ut latrōnēs crēderēs iānuae reserantur, immō vērō frāctīs et ēvolsīs funditus cardinibus prōsternuntur. Grabātulus aliōquīn breviculus et ūnō pede mutilus ac putris impetūs tantī violentiā prōsternitur, quoque ēvolūtum atque excussum humī recīdēns in inversum cooperit ac tegit.
Tunc ego sēnsī nātūrālitus quōsdam affectūs in contrārium prōvenīre. Nam ut lacrimae saepiculē gaudiō prōdeunt, ita et in illō nimiō pavōre rīsum nequīvī continēre Aristomenē testūdō factus. Ac dum in fimum dēiectus oblīquō aspectū quid reī sit grabātulī sollertiā mūnītus opperior, videō mulierēs duās altiōris aetātis; lucernam lūcidam gerēbat ūna, spongiam et nūdum gladium altera. Hōc habitū Sōcratem bene quiētum circumstetēre. Īnfit illa cum gladiō: “Hīc est, soror Panthia, cārus Endymiōn, hīc Catamītus meus, quī diēbus ac noctibus inlūsit aetātulam meam, hīc quī meīs amōribus subterhabitīs nōn sōlum diffāmat probrīs vērum etiam fugam īnstruit. At ego scīlicet Ulixī āstū dēserta vice Calypsōnis aeternam sōlitūdinem flēbō.” Et porrēctā dexterā mēque Panthiae suae dēmōnstrātō: “At hīc bonus” inquit “cōnsiliātor Aristomenēs, quī fugae hūius auctor fuit et nunc mortī proximus iam humī prōstrātus grabattūlō subcubāns iacet et haec omnia cōnspicit, impūne lātūrum meās contumēliās putat. Faxo eum sērō, immō statim, immō vērō iam nunc, ut et praecēdentis dicācitātis et īnstantis cūriōsitātis paeniteat.”
Haec ego ut accēpī, sūdōre frīgidō miser perfluō, tremōre vīscera quatior, ut grabattulus etiam succussū meō inquiētus super dorsum meum palpitandō saltāret. At bona Panthia: “Quīn igitur", inquit “soror, hunc prīmum bacchātim discerpimus vel membrīs ēius dēstinātīs virīlia dēsecāmus?” Ad haec Meroē, sīc enim rēapse nōmen ēius tunc fābulīs Sōcratis convenīre sentiēbam, “Immō” ait “supersit hic saltem quī misellī hūius corpus parvā contumulet humō,” et capite Sōcratis in alterum dimōtō latus per iugulum sinistrum capulō tenus gladium tōtum dēmergit et sanguinis ēruptiōnem ūtriculō admōtō excipit dīligenter, ut nūlla stilla compārēret usquam. Haec ego meīs oculīs aspexī. Nam etiam, quid dēmūtāret, crēdō, ā victimae religiōne, immissā dexterā per vulnus illud ad vīscera penitus cor miserī contubernālis meī Meroē bona scrūtāta prōtulit, cum ille impetū tēlī praesecātā gulā vōcem immō strīdōrem incertum per vulnus effunderet et spīritum rebullīret. Quod vulnus, quā maximē patēbat, spongiā offulciēns Panthia: “Heus tū” inquit “spongia, cave in marī nāta per fluvium trānseās.” Hīs ēditīs abeunt <et ūnā> remōtō grabattūlō vāricus super faciem meam residentēs vēsīcam exonerant, quoad ūrīnae spurcissimae madōre perluerent.
Commodum līmen ēvāserant, et forēs ad prīstinum statum integrae resurgunt: cardinēs ad forāmina resīdunt, <ad> postēs [ad] repāgula redeunt, ad claustra pessulī recurrunt. At ego, ut eram, etiam nunc humī prōiectus inanimis nūdus et frīgidus et lōtiō perlūtus, quasi recēns uterō mātris ēditus, immō vērō sēmimortuus, vērum etiam ipse mihi supervīvēns et postumus vel certē dēstinātae iam crucī candidātus “Quid” inquam “mē fīet, ubi iste iugulātus māne pāruerit? Cui vidēbor vērī similia dīcere prōferēns vēra? “Prōclāmārēs saltem suppetiātum, resistere vir tantus mulierī nequībās. Sub oculīs tuīs homo iugulātur, et silēs? Cūr autem simile latrōcinium nōn perēmit? Cūr saeva crūdēlitās vel propter indicium sceleris arbitrō pepercit? Ergō, quoniam ēvāsistī mortem, nunc illō redī.” Haec identidem mēcum replicābam, et nox ībat in diem. Optimum itaque factū vīsum est antelūculō fūrtim ēvādere et viam licet trepidō vestīgiō capessere. Sūmō sarcinulam meam, subditā clāvī pessulōs redūcō; at illae probae et fidēlēs iānuae, quae suā sponte reserātae nocte fuerant, vix tandem et aegerrimē tunc clāvis suae crēbrā immissiōne patefiunt.
Et “Heus tū, ubi es?” inquam; “valvās stabulī absolve, antelūciō volō īre.” Iānitor pōne stabulī ōstium humī cubitāns etiam nunc sēmisomnus: “Quid? Tū” inquit “ignōrās latrōnibus īnfestārī viās, quī hōc noctis iter incipis? Nam etsī alicūius facinoris tibi cōnscius scīlicet morī cupīs, nōs cucurbitae caput nōn habēmus ut prō moriāmur.” “Nōn longē” inquam “lūx abest. Et praetereā quid viātōrī summā pauperiē latrōnēs auferre possunt? An ignōrās, inepte, nūdum nec ā decem palaestrītīs dēspoliārī posse?” Ad haec ille marcidus et sēmisōpītus in laterum latus revolūtus: “Unde autem” inquit “sciō an convectōre illō tuō, cum quō sērō dēvorterās, iugulātō fugae mandēs praesidium?” Illud hōrae meminī terrā dēhīscente īma Tartara inque hīs canem Cerberum prōrsus ēsurientem meī prōspexisse. Ac recordābar profectō bonam Meroēn nōn misericordiā iugulō meō pepercisse, sed saevitiā crucī reservāsse.
In cubiculum itaque reversus genere tumultuāriō mortis mēcum dēlīberābam. Sed cum nūllum aliud tēlum mortiferum Fortūna quam sōlum mihi grabattulum subministrāret, “Iam iam grabattule” inquam “animō meō cārissime, quī mēcum tot aerumnās exantlāstī cōnscius et arbiter quae nocte gesta sunt, quem sōlum in meō reātū testem innocentiae citāre possum, mihi ad īnferōs festīnantī sumministrā tēlum salūtāre,” et cum dictō restim, quā erat intextus, adgredior expedīre ac tigillō, quod fenestrae subditum altrīnsecus prōminēbat, iniectā atque obditā parte fūniculī et alterā firmiter in nōdum coactā, ascēnsō grabattūlō, ad exitium sublīmātus et immissō capite laqueum induō. Sed dum pede alterō fulcīmentum quō sustinēbar repellō, ut ponderis dēductū restis ad ingluviem adstricta spīritūs officia disclūderet, repente putris aliōquīn et vetus fūnis dīrumpitur, atque ego altō recīdēns Sōcratēn, nam iuxtā iacēbat, superruō cumque in terram dēvolvor.
Et ecce in ipsō mōmentō iānitor intrōrumpit exsertē clāmitāns: “Ubi es quī altā nocte festīnābās et nunc stertis involūtus?” Ad haec nesciō an cāsū nostrō an illīus absonō clāmōre experrēctus Sōcratēs exsurgit prior et “Nōn” inquit “inmeritō stabulāriōs hōs omnēs hospitēs dētestantur. Nam iste cūriōsus dum inportūnē irrumpit crēdō studiō rapiendī aliquid clāmōre vastō marcidum aliōquīn altissimō somnō excussit.” Ēmergō laetus atque alacer īnspērātō gaudiō perfūsus et: “Ecce, iānitor fidēlissime, comes [et pater meus] et frāter meus, quem nocte ēbrius occīsum ā calumniābāris", et cum dictō Sōcraten deōsculābar amplexus. At ille, odōrē aliōquīn spurcissimī hūmōris percussus quō Lamiae illae īnfēcerant, vehementer aspernātur: “Apage tē” inquit “fētōrem extrēmae lātrīnae", et causās coepit hūius odōris cōmiter inquīrere. At ego miser adfictō ex tempore absurdō iocō in alium sermōnem intentiōnem ēius dēnuō dērīvō et iniectā dextrā: “Quīn īmus” inquam “et itineris mātūtīnī grātiam capimus?” Sūmō sarcinulam et pretiō mānsiōnis stabulāriō persolūtō capessimus viam.
Aliquantum prōcesserāmus, et iam iubaris exortū cūncta conlūstrantur. Et ego cūriōsē sēdulō arbitrābar iugulum comitis, quā parte gladium dēlāpsum vīderam, et mēcum: “Vēsāne,” āiō “quī pōculīs et vīnō sepultus extrēmā somniāstī. Ecce Sōcratēs integer sānus incolumis. Ubi vulnus? Spongia <ubi>? Ubi postrēmum cicātrīx tam alta, tam recēns?” Et ad illum: “Nōn” inquam “immeritō medicī fīdī cibō et crāpulā distentōs saeva et gravia somniāre autumant: mihi dēnique, quod pōculīs vesperī minus temperāvī, nox acerba dīrās et trucēs imāginēs obtulit, ut adhūc crēdam cruōre hūmānō aspersum atque impiātum.” Ad haec ille subrīdēns: “At tū” inquit “nōn sanguine sed lōtiō perfūsus es. Vērum tamen et ipse per somnium iugulārī vīsus sum mihi, nam et iugulum istud doluī et cor ipsum mihi āvellī putāvī, et nunc etiam spīritū dēficior et genua quatior et gradū titubō et aliquid cibātūs refovendō spīritū dēsīderō.” “Ēn” inquam “parātum tibi adest ientāculum", et cum dictō manticam meam humerō exuō, cāseum cum pāne properē porrigō, et “Iuxtā platanum istam resīdāmus” āiō.
Quō factō et ipse aliquid indidem sūmō eumque avidē essitantem aspiciēns aliquantō intentiōre maciē atque pallōre buxeō dēficientem videō. Sīc dēnique eum vītālis color turbāverat ut mihi prae metū, nocturnās etiam Fūriās illās imāginantī, frustulum pānis quod prīmum sūmpseram quamvīs admodum modicum mediīs faucibus inhaerēret ac neque deorsum dēmeāre neque sūrsum remeāre posset. Nam et brevitās ipsa commeantium metum mihi cumulābat. Quis enim duōbus comitum alterum sine alterīus noxā perēmptum crēderet? Vērum ille, ut satis dētruncāverat cibum, sitīre inpatienter coeperat; nam et optimī cāseī bonam partem avidē dēvorāverat, et haud ita longē rādīcēs platanī lēnis fluvius in speciem placidae palūdis ignāvus ībat argentō vel vitrō aemulus in colōrem. “Ēn” inquam “explēre latice fontis lacteō.” Adsurgit et oppertus paululum plēniōrem rīpae marginem complicitus in genua adprōnat avidus adfectāns pōculum. Necdum satis extrēmīs labiīs summum aquae rōrem attigerat, et iugulō ēius vulnus dēhīscit in profundum patōrem et illa spongia repente dēvolvitur eamque parvus admodum comitātur cruor. Dēnique corpus exanimātum in flūmen paene cernuat, nisi ego alterō ēius pede retentō vix et aegrē ad rīpam superiōrem adtrāxī, ubi dēflētum prō tempore comitem misellum arenōsā humō in amnis vīcīniā sempiternā contēxī. Ipse trepidus et eximiē metuēns mihi per dīversās et āviās sōlitūdinēs aufugī et quasi cōnscius mihi caedis hūmānae relictā patriā et lare ultrōneum exilium amplexus nunc Aetōliam novō contractō mātrimōniō colō.”
Haec Aristomenēs. At ille comes ēius, quī statim initiō obstinātā incrēdulitāte sermōnem ēius respuēbat: “Nihil” inquit “hāc fābulā fābulōsius, nihil istō mendāciō absurdius", et ad conversus: “Tū autem” inquit “vir ut habitus et habitūdō dēmōnstrat ōrnātūs accēdis huic fābulae?” “Ego vērō” inquam “nihil impossibile arbitror, sed utcumque fāta dēcrēverint ita cūncta mortālibus prōvenīre: nam et mihi et tibi et cūnctīs hominibus multa ūsū venīre mīra et paene īnfecta, quae tamen ignārō relāta fidem perdant. Sed ego huic et crēdō herculēs et grātās grātiās meminī, quod lepidae fābulae fēstīvitāte nōs āvocāvit, asperam dēnique ac prōlixam viam sine labōre ac taediō ēvāsī. Quod beneficium etiam illum vectōrem meum crēdō laetārī, sine fatīgātiōne suī usque ad istam cīvitātis portam nōn dorsō illīus sed meīs auribus pervectō.”
Is fīnis nōbīs et sermōnis et itineris commūnis fuit. Nam comitēs uterque ad vīllulam proximam laevorsum abiērunt. Ego vērō quod prīmum ingressuī stabulum cōnspicātus sum accessī et quādam anū caupōnā īlicō percontor: “Estne” inquam “Hypata haec cīvitās?” Adnuit. “Nōstīne Milōnem quendam ē prīmōribus?” Adrīsit et: “Vērē” inquit “prīmus istīc perhibētur Milō, quī extrā pōmērium et urbem tōtam colit.” “Remōtō” inquam “iocō, parēns optima, dīc ōrō et cūiātis sit et quibus dēversētur aedibus". “Vidēsne” inquit “extrēmās fenestrās, quae forīs urbem prōspiciunt, et altrīnsecus forēs proxumum respicientēs angiportum? Inibi iste Milō dēversātur ampliter nummātus et longē opulentus vērum extrēmae avāritiae et sordis īnfimae īnfāmis homō, foenus dēnique cōpiōsum sub arrabōne aurī et argentī crēbriter exercēns, exiguō Lare inclūsus et aerūginī semper intentus, cum uxōrem etiam calamitātis suae comitem habeat. Neque praeter ūnicam pāscit ancillulam et habitū mendicantis semper incēdit.”
Ad haec ego rīsum subiciō: “Benignē” inquam “et prōspicuē Dēmeās meus in cōnsuluit, quī peregrīnātūrum tālī vīrō conciliāvit, in cūius hospitiō nec fūmī nec nīdōris nebulam verērer"; et cum dictō modicō secus prōgressus ōstium accēdō et iānuam firmiter oppessulātam pulsāre vōcāliter incipiō. Tandem adulēscentula quaedam prōcēdēns: “Heus tū” inquit “quī tam fortiter forēs verberāstī, sub quā speciē mūtārī cupis? An sōlus ignōrās praeter aurum argentumque nūllum nōs pignus admittere?” “Meliōra” inquam “ōmināre et potius respondē an intrā aedēs erum tuum offenderim.” “Plānē,” inquit “sed quae causa quaestiōnis hūius?” “Litterās ā Corinthiō Dēmeā scrīptās ad eum reddō.” “Dum annūntiō,” inquit “hīc ibīdem opperimīnō", et cum dictō rūrsum foribus oppessulātīs intrō capessit. Modicō deinde regressa patefactīs aedibus: “Rogat tē” inquit. Intulī eumque accumbentem exiguō admodum grabattulō et commodum cēnāre incipientem inveniō. Assidēbat pedēs uxor et mēnsā vacuā positā, cūius mōnstrātū: “Ēn” inquit “hospitium.” “Bene” ego, et īlicō litterās Dēmeae trādō. Quibus properiter lectīs: “Amō” inquit “meum Dēmeam quī mihi tantum conciliāvit hospitem".
Et cum dictō iubet uxōrem dēcēdere utque in ēius locum adsistam iubet mēque etiam nunc verēcundiā cūnctantem adrēptā laciniā dētrahēns: “Adsidē” inquit “istīc. Nam prae metū latrōnum nūlla sessibula ac sufficientem supellēctilem parāre nōbīs licet.” Fēcī. Et sīc: “Ego tē” inquit “etiam istā corporis speciōsā habitūdine dēque hāc virginālī prōrsus verēcundiā generōsā stirpe prōditum et rēctē conicerem. Sed et meus Dēmeās eadem litterīs prōnūntiat. Ergō brevitātem gurgustiolī nostrī spernās petō. Erit tibi adiacēns [et] ecce illud cubiculum honestum receptāculum. Fac libenter dēversēris in nostrō. Nam et māiōrem domum dignātiōne tuā fēceris et tibi specimen glōriōsum adrogāris, contentus lare parvulō Thēseī illīus cognōminis patris tuī virtūtēs aemulāveris, quī nōn est aspernātus Hecalēs anūs hospitium tenue", et vocātā ancillulā: Phōtis” inquit “sarcinulās hospitis susceptās cum fide conde in illud cubiculum ac simul ex prōmptuāriō oleum ūnctuī et lintea tersuī et cētera hōc eīdem ūsuī profer ōciter et hospitem meum prōdūc ad proximās balneās; satis arduō itinere atque prōlixō fatīgātus est.”
Hīs ego audītīs mōrēs atque parsimōniam ratiōcināns Milōnis volēnsque artius conciliāre: “Nihil” inquam “rērum istārum, quae itineris ubique nōs comitantur, indigēmus. Sed et balneās facile percontābimur. Plānē, quod est mihi summē praecipuum, equō, quī strēnuē pervēxit, faenum atque ordeum acceptīs istīs nummulīs tū, Phōtis, emitō.” Hīs āctīs et rēbus meīs in illō cubiculō conditīs pergēns ipse ad balneās, ut prius aliquid nōbīs cibātuī prōspicerem, forum cupīdinis petō, inque piscātum opipārem expositum videō et percontātō pretiō, quod centum nummīs indicāret, aspernātus vīgintī dēnāriīs praestināvī. Inde commodum ēgredientem continātur Pȳthias condiscipulus apud Athēnās Atticās meus, quī post aliquantum multum temporis amanter agnitum invādit, amplexusque ac cōmiter deōsculātus: “Mī Lūcī,” ait “sat pol diū est quod intervīsimus tē, at herculēs exinde cum ā Clytiō magistrō dīgressī sumus. Quae autem tibi causa peregrīnātiōnis hūius?” “Crāstinō diē sciēs,” inquam. “Sed quid istud? Vōtī gaudeō. Nam et lixās et virgās et habitum prōrsus magistrātuī congruentem in videō.” “Annōnam cūrāmus” ait “et aedīlem gerimus et sīquid obsōnāre cūpis utique commodābimus.” Abnuēbam, quippe quī iam cēnae affatim piscātum prōspexerāmus. Sed enim Pȳthias vīsā sportulā succussīsque in aspectum plāniōrem piscibus: “At hās quisquiliās quantī parāstī?” “Vix” inquam “piscātōrī extorsimus accipere vīgintī dēnārium.”
Quō audītō statim adrēptā dexterā postlīminiō in forum cupīdinis redūcēns: “Et ā quō” inquit “istōrum nūgāmenta haec comparāstī?” Dēmōnstrō seniculum: in angulō sedēbat. Quem cōnfestim prō aedīlitātis imperiō vōce asperrimā increpāns: “Iam iam” inquit “nec amīcīs quidem nostrīs vel omnīnō ūllīs hospitibus parcitis, quod tam magnīs pretiīs piscēs frīvolōs indicātis et flōrem Thessalicae regiōnis ad īnstar sōlitūdinis et scopulī edūlium cāritāte dēdūcitis? Sed nōn impūne. Iam enim faxō sciās quem ad modum sub meō magisteriō malī dēbeant coercērī", et profūsā in medium sportulā iubet officiālem suum īnsuper piscēs īnscendere ac pedibus suīs tōtōs obterere. Quā contentus mōrum sevēritūdine meus Pȳthias ac mihi ut abīrem suādēns: “Sufficit mihi, ō Lūcī,” inquit “seniculī tanta haec contumēlia.” Hīs āctīs cōnsternātus ac prōrsus obstupidus ad balneās referō, prūdentis condiscipulī validō cōnsiliō et nummīs simul prīvātus et cēnā, lautusque ad hospitium Milōnis ac dehinc cubiculum reportō.
Et ecce Phōtis ancilla: “Rogat tē” inquit “hospes.” At ego iam inde Milōnis abstinentiae cognitor excūsāvī cōmiter, quod viae vexātiōnem nōn cibō sed somnō cēnsērem dīluendam. Istō acceptō pergit ipse et iniectā dexterā clēmenter trahere adorītur. Ac dum cūnctor, dum molestē renītor: “Nōn prius” inquit “discēdam quam sequāris", et dictum iūre iūrandō secūtus iam obstinātiōnī suae ingrātiīs oboedientem perdūcit ad illum suum grabattulum et residentī: “Quam salvē agit” inquit “Dēmeās noster? Quid uxor? Quid līberī? Quid vernāculī?” Nārrō singula. Percontātur accūrātius causās etiam peregrīnātiōnis meae. Quās ubi probē prōtulī, iam et patriā nostrā et ēius prīmōribus ac dēnique ipsō praeside scrūpulōsissimē explōrāns, ubi post itineris tam saevī vexātiōnem sēnsit fābulārum quoque sēriē fatīgātum in verba media somnolentum dēsinere ac nēquicquam, dēfectum iam, incertā verbōrum salebrā balbuttīre, tandem patitur cubitum concēderem. Ēvāsī aliquandō rancidī senis loquāx et famēlicum convīvium somnō nōn cibō gravātus, cēnātus sōlīs fābulīs, et in cubiculum reversus optātae quiētī reddidī.
Click words for info. Use arrow keys, if you wish, to move forwards and backwards